Quantum redactiones paginae "Lucius Cornelius Sulla" differant

Content deleted Content added
No edit summary
mNo edit summary
Tag: 2017 source edit
Linea 11:
Sulla, patricio genere natus, [[Bellum Iugurthinum|Bello Iugurthino]] quaestor [[Marius|Marii]] fuit. Vitam antea ludo, vino, libidineque inquinatam duxerat; quapropter Marius moleste tulit quod, sibi gravissimum bellum gerenti, tam delicatus quaestor sorte obtigisset eiusdem, tamen, postquam in [[Africa]]m venit, virtus enituit.  Quarta uxor Sullae erat Caecilia Metella. [[Bellum Cimbricum|Bello Cimbrico]] legatus consulis bonam operam navavit. Consul ipse deinde factus, pulso in exsilium Mario, adversus Mithridatem profectus est; ac primum illius regis praefectos duobus proeliis profligavit; dein transgressus in [[Asia]]m, Mithridatem ipsum fudit, et oppressisset, nisi adversus Marium festinans, qualemcumque pacem maluisset componere. [[Mithidates|Mithridatem]] tamen pecunia multavit; Asia aliisque provinciis quas occupaverat decedere coegit, eumque paternis finibus contentum esse iussit.
 
Sulla propter motus urbanos cum victore exercitu Romam properavit. Eos qui Mario favebant omnes superavit: nihil illa victoria fuit crudelius. Sulla [[Lex Valeria de Sulla dictatore|dictator creatus]] novo et inaudito exemplo tabulam proscriptionis proposuit, qua nomina eorum qui occidendi essent continebantur: cumque omnium esset orta indignatio, postridie plura etiam adiecit nomma. Ingens caesorum fuit multitudo. Saevitiae causam avaritia etiam praebuit, multoque plures propter divitias, quam propter odium victoris necati sunt. Civis quidam innoxius, cui fundus in agro [[Albanus|Albano]] erat, legens proscriptorum nomina, se quoque adscriptum vidit: "Vae, inquit, misero mihi; me fundus Albanus persequitur!" Neque longe progressus, a quodam agnitus et percussus est.
 
toDepulsis prostratisque inimicorum partibus, Sulla Felicem se edicto appellavit: cumque eius uxor geminos eodem partu tunc edidisset, puerum Faustum puellamque Faustam nominari voluit. Tum repente, contra omnium expectationem, dictaturam deposuit, dimissisque [[lictor]]ibus, diu in foro deambulavit. Stupebat populus eum privatum videns cuius modo tam formidolosa fuerat potestas: quodque non minus mirandum fuit, sua ei privato non solum salus, sed etiam dignitas constitit, qui cives innumeros occiderat. Unus tantum fuit adolescens qui auderet queri, et recedentem usque ad fores domus maledictis incessere. Cuius iniurias Sulla patienti animo tulit; sed domum ingrediens dixit: "Hic adolescens efficiet ne quis posthac tale imperium deponat."
Depulsis prostratisque inimicorum partibus, Sulla Felicem se edic
 
to appellavit: cumque eius uxor geminos eodem partu tunc edidisset, puerum Faustum puellamque Faustam nominari voluit. Tum repente, contra omnium expectationem, dictaturam deposuit, dimissisque [[lictor]]ibus, diu in foro deambulavit. Stupebat populus eum privatum videns cuius modo tam formidolosa fuerat potestas: quodque non minus mirandum fuit, sua ei privato non solum salus, sed etiam dignitas constitit, qui cives innumeros occiderat. Unus tantum fuit adolescens qui auderet queri, et recedentem usque ad fores domus maledictis incessere. Cuius iniurias Sulla patienti animo tulit; sed domum ingrediens dixit: "Hic adolescens efficiet ne quis posthac tale imperium deponat."
 
Sulla deinde in villam profectus, rusticari et venando vitam ducere coepit. Ibi morbe pediculari correptus anno [[78 a.C.n.]] interiit, vir ingentis animi, cupidus voluptatum, sed gloriae cupidior; [[Litterae Graecae|litteris Graecis]] atque [[Litterae Latinae|Latinis]] eruditus, et virorum litteratorum adeo amans, ut sedulitatem etiam mali cuiusdam poetae aliquo praemio dignam duxerit: nam cum ille epigramma ipsi obtulisset, iussit Sulla praemium ei statim dari, ea tamen lege ne quid postea scriberet. Ante victoriam laudandus, in eis vero quae secuta sunt nunquam satis vituperandus: urbem enim et [[Italia]]m civium sanguine inundavit. Non solum in vivos saeviit, sed ne mortuis quidem pepercit; nam Marii, cuius, etsi postea inimicus, aliquando tamen quaestor fuerat, erutos cineres in flumen proiecit. Qua crudelitate rerum praeclare gestarum gloriam corrupit.