Quantum redactiones paginae "Petrus Carrington" differant

m
Summarium vacuum
m
{{Capsa hominis Vicidata}}
'''Petrus Carrington''', vulgo denuo ''Peter Alexander Rupert Carington, baron Carrington'', sextus huius dignitatis ([[Chelsea]]<ref>Chelsea natus secundum Vicipaediam Anglicam. In villa rustica familiae suae prope [[Aelesburia]]m natus, secundum ''New York Times'' (10 Iulii 2018) (fortasse in oppido [[Bledlow]] ubi et senex habitabat, cf. ''Who's Who'')</ref> in regione urbana [[Londinium|Londinii]] natus die [[6 Iunii]] [[1919]]; mortuus [[9 Iulii]] [[2018]]) fuit nobilis politicusque [[Regnum Britanniarum|Britannicus]] et internationalis.
 
Puerulus apud ''Millaton House'' prope [[Ochamentona]]m [[Devonia]]e educatus est. Alumnus fuit [[collegium Etonense|collegii Etonensis]] et [[Regia Academia Militaris (Sandhurst)|Regii Collegii Militaris]] iuxta [[Sandhurst]]. In exercitu Britannico ab anno [[1939]] usque in [[1949]] militavit. Baro patre iam anno [[1938]] mortuo factus, in [[camera parium]] [[parlamentum Britannicum|parlamenti Britannici]] ab anno [[1951]] ad [[1964]] primis ministris [[factio conservativa (Britanniarum Regnum)|factio conservativa]] conservativis [[Winston Churchill]], [[Antonius Eden|Antonio Eden]], [[Haroldus Macmillan|Haroldo Macmillan]], [[Alexander Douglas-Home|Alexandro Douglas-Home]] muneribus iuxta ministeria agriculturae et munitionis functus est, sed ab Octobri [[1956]] usque in Octobrem [[1959]] commissarius maior in [[Australia]]m missus est. Ab 1964 factionem contrariam in camera parium ducebat. Minister a munitione ab [[1970]] usque in [[1974]], primo ministro [[Eduardus Heath|Eduardo Heath]], secretarius a rebus externis a die [[4 Maii]] [[1979]] ad [[5 Aprilis]] [[1982]] meruit, prima ministra [[Margarita Thatcher]].
[[Fasciculus:Peter Carington and Alexander Haig.jpg|thumb|upright=1.5|Petrus Carrington et [[Alexander Haig]] secretarius civicus [[Civitates Foederatae Americae|Civitatum Foederatarum]] [[Vasingtonia (D.C.)|Vasingtonia]]e die [[26 Februarii]] [[1981]] congressi, [[Margarita Thatcher]] Civitates Foederatas visitatura]]
* Julia Langdon, "[https://www.theguardian.com/politics/2018/jul/10/peter-carrington-lord-carrington-obituary Lord Carrington obituary]" in ''[[The Guardian]]'' (10 Iulii 2018)
* Robert D. McFadden, "[https://www.nytimes.com/2018/07/10/obituaries/lord-carrington-dead.html Lord Carrington, 99, Former British Foreign Secretary, Dies]" in ''[[New York Times]]'' (10 Iulii 2018)
* "Carrington, 6th Baron" apud ''Who's Who and Who Was Who'' [http://www.ukwhoswho.com/ situs venalis]
 
== Nexus externi ==
260 493

recensiones