Quantum redactiones paginae "Iacobus Leopardius" differant

Content deleted Content added
No edit summary
m →‎Vita: parva correxi
Linea 15:
Anno [[1825]] [[Mediolanum]] iit, ut ibi colligere et curare posset novam [[Cicero]]nis editionem. Similia negotia [[Bononia]]e, [[Florentia]]e, [[Pisae|Pisis]] obtinuit, ita ut sua pecunia vivere modeste posset, quoniam vita apud parentes in dies minus tolerabilis facta erat.
 
Anno [[1828]] nova carmina composuit, quasi animus poetae renovatus esset: ''Il Risorgimento'' (''[Italiae] resurrectio'') et ''A Silvia'' (''Ad Silviam''). Eodem anno, valetudo et inopia Leopardium coegerunt ut Helviam Recinam rediret; vita in patris domo ei gravis fuit, at illo ipso tempore composuit praeclara carmina: ''Le ricordanze'' (''Recordationes''), ''Il sabato del villaggio'' (''SaturdiSaturni dies pagi''), ''La quiete dopo la tempesta'' (''Quies post procellam''), ''Canto notturno di un pastore errante dell'Asia'' (''Cantus nocturnus pastoris errantis Asiani''). His carminibus memorias adulescentiae, animi demissionem post omnem spem ereptam expressit, cum certus nunc factus esset non solum sibi, sed hominibus cunctis natura nihil aliud parare nisi dolorem et mortem.
 
Postquam Helviam Recinam rursus reliquit, aliquod tempus Florentiae vixit, tam difficili in condicione ut amici suo sumptu ei subvenirent. Florentiae cognovit Fanny Targioni Tozzetti, divitem et cultam dominam, in cuius amorem cecidit. Scripsit nonnulla carmina ad eam (nomine ''Aspasia'') dicata. Postremo, cum intellexisset mulierem amori non respondere, scripsit ''A se stesso'' (''Sibi ipsi''), amarum valde et desperatum carmen.