Quantum redactiones paginae "Captio naturalistica" differant

Content deleted Content added
No edit summary
de naturalismo
Linea 1:
'''Captio naturalistica''' est [[fallacia|error]] ratiocinativus, qui committitur, cum [[notio (philosophia)|notio]] non [[naturalismus (philosophia)|naturalistica]] (sicut notio [[axiologia|axiologica]] aut notio [[norma]]tiva) notione quadam naturalistica definitur vel ad quandam notionem naturalisticam (sicut 'naturale' aut 'solitum') redigitur. ''Captio naturalistica'' latine reddit dictionem [[lingua Anglica|Anglicam]] ''naturalistic fallacy'', quo [[terminus technicus|termino]] [[Georgius Eduardus Moore|G. E. Moore]], philosophus [[Anglia|Anglicus]], in ''[[Principia ethica|Principiis ethicis]]'' utitur cum naturalisticis et metaphysicis ethicis disceptans.<ref>Moore 1903: 10, 73, 77.</ref>
 
Apud Moore captio naturalistica ad [[bonum (ethica)|bonum morale]] refertur. Hanc enim rationem captionis naturalisticae proposuit: si quis bonum morale ad naturalem aliquam redigat qualitatem, quam in mundo experiri metirique possit — sicut [[hedonismus|hedonista]] qui bonum dicat voluptate metiendum esse —, captionem naturalisticam committat. Nam Moore bonum morale putabat simplex quoddam esse, quod mensionem accuratam effugiat.