Quantum redactiones paginae "Petrus Martyr ab Angleria" differant

Content deleted Content added
m bot: use Formula:CathEnc in order to allow automated checks (cf. d:Property:P3241; mutationes minores
mNo edit summary
Linea 1:
{{Capsa hominis Vicidata}}
'''Petrus Martyr ab Angleria'''<ref>"Petrus Martyr ab Angleria": nomen sic in titulo operis ''De orbe novo decades'' scriptum. Alibi "Petrus Martyr Anglerius"</ref> ([[Aruna]]e [[Pedemontium|Pedemontii]] natus die [[2 Februarii]] [[1457]]; mortuus mense Octobri [[1526]] [[Granata (Hispania)|Granatae]]) fuit capellanus regum catholicorum [[Ferdinandus II (rex Aragoniae)|Ferdinandi]] et [[Isabella I (regina Castellae et Legionis)|Isabellae]], consiliarius imperatoris [[Carolus V (imperator)|Caroli V]] et auctor operis historici principalis, Latine compositi, de exploratione et conquisitione mediae [[America]]e. Quod opus, a principio in forma epistularum et commentationum compositum, anno [[1530]] uno volumine, post auctoris mortem editum est sub titulo ''[[De orbe novo decades|De orbe novo ... decades]]''; textus enim in octo "decadas" dividitur. Decades V et VI patrono [[Aloisius Aragonius|Aloisio Aragonio]] dicantur.
 
[[Granata (Hispania)|Granata]]e mortuus est, ubi in ecclesia cathedrali hoc epitaphio commemoratur:
:Rerum Ætate Nostra Gestarum / Et Novi Orbis Ignoti Hactenus / Illustratori Petro Martyri Mediolanensi / Cæsareo Senatori / Qui, Patria Relicta / Bella Granatensi Miles Interfuit / Mox Urbe Capta, Primum Canonico / Deinde Priori Hujus Ecclesiæ / Decanus Et Capitulum / Carissimo Collegae Posuere Sepulchrum / Anno MDXXVI.
 
== Opera ==