Quantum redactiones paginae "Adolphus Bastian" differant

Content deleted Content added
m use new formula for Vide etiam/Nexus interni section (using bot)
de notionibus
Linea 5:
 
== Vita ==
'''Adolphus Bastian''' [[Brema]]e natus est die [[26 Iunii]] [[1826]]. Proles mercatoriae familiae Bastian bona negotiandi disponendique indole praeditus in familiaritatem venit complurium hominum et facultates sibi paravit ad scientificas circum orbem terrarum expeditiones faciendas. Iuvenis accurate et exquisite eruditus est. Studia apud non minus quam quinque universitates navavit: [[HeidelbergaUniversitas Ruperto-Carola Heidelbergensis|Heidelbergae]]e enim [[ius|iuris prudentiae]] studuit, rebus autem biologicis primum [[BerolinumAlma Universitas Humboldtiana Berolinensis|Berolini]], deinde [[IenaUniversitas Litterarum Ienensis|Ienae]]e, denique [[HerbipolisUniversitas Herbipolensis|Herbipoli]]; postremo gradum medicinae doctoris anno [[1850]] assecutus est [[Praga]]e apud [[Universitas Carolina Pragensis|Universitatem Carolinam]].
 
His finitis studiis anno proximo munere medici suscepto navem conscendit in [[Australia]]m versus profecturam. Hoc facto seriem iniit expeditionum, quibus quinque fere et viginti annis paene omnes orbis terrarum partes habitabiles visitavit eo semper consilio, ut morum vitarumque notitiam augeret diversarum longinquarumque gentium.
Linea 37:
 
=== Elementorum mentalium indagator ===
Bastian opera, quam tribuit colligendo, et rebus peculiaribus, in quibus hanc operam posuit, ad definiendam anthropologiam tetendit psychologia informatam. Eo enim tempore velut aura ferebatur quaestio de generis humani unitate mentali,<ref>Hanc quaestionem iam [[Theodorus Waitz|Theodor Waitz]] tractavit libro ''Lehrbuch der Psychologie als Naturwissenschaft'' inscripto, quem anno [[1849]] edidit — eodem nempe anno, quo Bastian se ad studia medicinae finienda parabat (Tylor 1905:142; Jahoda 1992:104).</ref> cui doctrinae Bastian quoque subscripsit: in omni morum et consuetudinum diversitate homines eadem indole consociatos esse; mentis actus ex [[Physiologia|physiologicis]] mechanismis naturalibus generisque humani propriis nasci; culturarum differentias ex caeli locorumque differentiis oriri. His de rebus libro ''Der Mensch in der Geschichte'' inscripto primum anno 1860 disseruit. Distinxit enim '''elementa mentalia''' (''Elementargedanken'') ab '''ideis popularibus''' (''Völkergedanken''). Elementa mentalia dixit humano generi communia esse, quippe quae hereditate genetica possideantur; ideas autem populares ex rebus diversarum culturarum (sicut variarum gentium moribus, ritibus, [[Cosmotheoria|visionibus mundi]], [[Instrumentum musicum|musicis instrumentis]], [[Ars|artibus]], cett.) constare; quas populares ideas dixit esse etiam '''ideas publicas''' (''Gesellschaftsgedanken''), quippe quae sint conexae locali cuique culturae res.
 
Ut de mentali unitate coniecturam demonstraret probabilem, sibi opus esse proposuit quam plurima rerum culturalium sive idearum popularium specimina ex diversis regionibus orbis terrarum colligere. Quibus speciminibus regionatim dispositis et rebus comparabilibus inter se comparatis speravit idearum [[statistica]]m (''Gedankenstatistik'') componendo elementa mentalia definire posse (Koepping 1983:180).<ref>Bastian admirabili quidem celeritate libros suos conscripsit, quo factum tamen est, ut scripta eius ne ab iis quidem, quibus lingua Theodisca sermo patrius esset, facile legerentur. Quae cum ita sint, Koepping (1983) magno usui est omnibus, qui, quid Bastian cogitaverit, conspicere velint.</ref> Elementa mentalia qua ratione ex ideis popularibus concludi possent, a Koepping (1983) accurate expositum est. Bastian methodo usus est adsimili [[Methodus comparativa|comparativae]], qua methodo [[Protolingua|protolinguae]] ab historicis linguistis coniectantur. Atquin in coniectandis elementis mentalibus non videtur multum profecisse.
 
Bastian, quamquam anthropologiae et ethnologiae aliisque [[humanitates|rebus humanioribus]] theoriaque [[Ioannes Gottfriedus Herder|Ioanneis Gottfriedi Herder]] multum profuit, se ipsum apud naturalium scientiarum studiosos collocavit. Sed infesto fuit animo in [[Carolus Robertus Darwin|Darwinianam]] doctrinam [[evolutio]]nis, quod formarum transitiones posuerit, quae simpliciter observari non possent.
Linea 50:
*[[Cultura]]
*[[Ethnologia]]
*[[Mythologia comparativa]]
 
== Bibliographia ==