Quantum redactiones paginae "Res publica Dominiciana" differant

Content deleted Content added
Linea 357:
 
===Architectura===
[[Architectura]] in Re publica Dominiciana complexam dissimilium culturarum permixtionem repraesentat. Profundum [[Europa]]eorum colonorum pondus evidentissimum totam per nationem est. Ornatis designationibus et [[Barocus|barocis]] structuris distinctum, hoc genus urbe capite [[Dominicopolis|Dominicopoli]] melius videri potest, quae est domus primae cathedralis, castelli, monasterii et fortalitiae in tota [[America]], sitorum Urbe Coloniali (Hispanice ''Ciudad Colonial'') huius urbis, area declarata [[Patrimonium totius mundi|patrimonio totius mundi]] ab [[UNESCO]].<ref>[http://whc.unesco.org/en/list/526 "Colonial City of Santo Domingo"] (Anglice et Francice). Centrum [[Patrimonium totius mundi|patrimonii totius mundi]] ab [[UNESCO]].</ref><ref>[http://www.unesco.org/nac/geoportal.php?country=DO&language=E "Dominican Republic National Commission for UNESCO"] (Anglice et Francice). ''UNESCO''. Die 14 Novembris anni 1957. Consultum die 24 Augusti anni 2016.</ref> Designationes extensae sunt per villas et aedificia totam per nationem. Animadverti potest quoque in aedificiis exteriores partes tectorio politas, flexas ianuas fenestrasque et rubrarum tegularum tecta continentibus.
 
Autochthones Rei publicae Dominicianae gentes etiam significativum pondus in nationis architectura habuit. [[Taini]] magnopere anacartio et guano (siccis arecaceais foliis) nitebantur ad componenda opera manualia, opera artis, supellectiles et domos. Luto, culmatis tectis et anacartio, dederunt aedificiis interioribusque supellectilibus naturalem aspectum, continenter mixtum cum insulae circumiectis.
 
===Coquina===
===Musica et saltatio===