Quantum redactiones paginae "Vocalis" differant

Content deleted Content added
No edit summary
No edit summary
 
Linea 24:
 
Ut iam diximus, forma meatùs vocis determinata altitudine linguae magnopere naturam vocalis adficit. [a] et [ɑ] vocales e contrario corpore linguae demisso meatuque vocis laxato et aperto pronuntiantur. Itaque '''laxatae''' vel '''apertae''' appellari possunt. Inter has altas et demissas vocales sunt quae mediam fere copiam faciunt. Itaque [ɪ] et [ʊ] '''paene artatae''', [e] autem et [o] '''semiartatae''' vocari possunt. Laxiores autem sunt [ɛ] et [ɔ], quae '''semilaxatae''' vel '''semiapertae''' appellari possunt.
 
Quo demissius corpus linguae est, eo laxior meatus vocis. In abecedario IPA septem gradus laxitatis numerantur definiunturque, sed in nulla, ut videtur, singulari lingua mundi omnes gradus simul adhibentur. Linguae Latinae scriptae modo tres gradus laxitatis sunt, sed constat systema litterarum Latinarum veritatis pronuntiandi parum satisfacere. Nullum inter breves et longas vocales discrimen, quamquam proprium systematis [[phonema]]tici est, litteris exprimi solet. Porro scimus ''ē'' longam et ''i'' brevem paene simili laxitate meatus vocis pronuntiatas esse,<ref>Allen 1978: 48-49.</ref> scilicet [e:] et [ɪ]. Evanescente postea distinctione quantitativa [ [[vocalis anterior semiartata non rotundata|e:]] ] et [ [[vocalis anterior paene artata non rotundata|i]] ] vocales in unum sonum, [e] [[linguae Romanicae|Romanicam]], coaluerunt, sicut ''pira'' [pɪra] > [[lingua Italiana|It.]] ''pera''; ''vērum'' [we:rʊm] > It. ''vero''.<ref>Allen 1978: 49.</ref>
 
== Tabula vocalium ==