Quantum redactiones paginae "Vocalis" differant

Content deleted Content added
No edit summary
No edit summary
Linea 22:
=== De positione perpendiculari ===
[i] et [u] vocales saepe dicuntur altae. Quae definitio ad linguae corporis altitudinem refertur, nam quo altius ad palatum appropinquat corpus linguae, eo angustior vel artior fit [[meatus vocis]], per quem flumen aeris ex pulmonibus efflatur. Quae cum ita sint, pro vocalibus altis etiam de artis vel artatis vocalibus loqui possumus, quippe cum has vocales pronuntiantes corpore linguae meatum vocis artemus. [i] et [u] etiam vocales clausae dicuntur, sed sive ad dorsum linguae sive ad meatum vocis referatur, simpliciter flumen aeris in meatu vocis obstrui et claudi prae se feratur, quod contra definitionem vocalis dicat.
 
Ut iam diximus, forma meatùs vocis determinata altitudine linguae magnopere naturam vocalis adficit. [a] et [ɑ] vocales e contrario corpore linguae demisso meatuque vocis laxato et aperto pronuntiantur. Itaque '''laxatae''' vel '''apertae''' appellari possunt. Inter has altas et demissas vocales sunt quae mediam fere copiam faciunt. Itaque [ɪ] et [ʊ] '''paene artatae''', [e] autem et [o] '''semiartatae''' vocari possunt. Laxiores autem sunt [ɛ] et [ɔ], quae '''semilaxatae''' vel '''semiapertae''' appellari possunt.
 
== Tabula vocalium ==