Quantum redactiones paginae "Bernardus Lonergan" differant

Summarium vacuum
 
'''Bernardus Iosephus Franciscus Lonergan''' (natus [[Buckinghamia (Quebecum)|Buckinghamiae]], in oppido [[Quebecum|Quebeci]], die [[17 Decembris]] [[1904]]; mortuus in ''Pickering'', urbe [[Ontario]]nis, die [[26 Novembris]] [[1984]]) fuit [[presbyter]] [[Societas Iesu|Societatis Iesu]] sodalis, [[Philosophia|philosophus]] [[Theologia|theologusque]] [[Canada|Canadiensis]]. Bernardus Lonergan etiam quaestiones [[Paedagogia|paedagogicas]] et [[Oeconomia|oeconomicas]] tractavit necnon res [[mathematica]]s ad philosophiam attinentes. Idem Lonergan unus ex maximis philosophis [[Ecclesia Catholica Romana|catholicis]] [[Saeculum 20|saeculi XX]] habetur. Motum quendam philosophico-theologico-culturalem Bernardi Lonergan doctrinae excitaverunt, qui proprie Lonerganianus nuncupatur. Motus Lonerganiani vero fautores cultum ac vitam socialem et ecclesiae[[Ecclesia]]e et mundi funditus a Lonerganianis doctrinis renovari posse opinantur.
Presbyter ordinatus [[1936|anno 1936]], Bernardus Lonergan, postquam dissertationem doctoralem de ''gratia operante'' apud [[Thomas Aquinas|Thomam Aquinatem]] [[Roma]]e perfecit, docere coepit [[Mons Regius|Monte Regio]] [[1940|anno 1940]] apud Collegium Immaculatae Conceptionis (''Collège de l’Immaculée Conception''); postea et in Collegio Christi Regis, quod nunc est pars [[Universitas Torontonensis|Universitatis Torontonensis]], ab [[1947|anno 1947]] usque ad [[1953]] atque iterum a [[1965]] usque ad [[1975]] etnecnon Romae, in [[Pontificia Universitas Gregoriana|Pontificia Universitate Gregoriana]], inde ab anno 1953 usque ad [[1964]] institutioni theologicae operam dedit.
 
Celeberrima Bernardi Lonergan opera, qui sermone suo patrio [[Lingua Anglica|Anglico]] plerumque scripsit, sunt ''Insight: A Study of Human Understanding'' ([[Lingua Latina|Latine]]: ''Intellectus: commentatio de intellegentia humana''), liber [[1957|anno 1957]] editus, et ''Method in Theology'' (Latine: ''Methodus in theologia''), opus [[1972|annianno 1972]] publicatum. Ad usum autem suorum discipulorum apud Universitatem Gregorianam, ubi de [[christologia]] ac de [[Trinitas|Trinitate]] docebat, nonnulla opera Latine Lonergan conscripsit, inter quae sunt ''De Constitutione Christi ontologica et psychologica supplementum confecit Bernardus Lonergan, S.I.'' ([[1956]]) et ''Divinarum personarum conceptionem analogicam evolvit Bernardus Lonergan, S.I.'' (1957), scripta in quibus novitas cogitationum Lonerganianarum temperie scholastica catholica illius aetatis afficitur. Etiam de methodo theologica Romae Lonergan docuit, prius quam tractatum Anglice scriptum hac de re publicaret: exstat enim opus Bernardi Lonergan Latinum, quod inscribitur ''De methodo theologiae. Notae desumptae ab alumnis'' ([[1962]]).
 
Bernardus Lonergan quodam modo temporibus suis fecit, [[Saeculum 20|saeculo sane XX]], id quod Thomas Aquinas -qui philosophia [[Aristoteles|Aristotelea]] usus est ad [[Religio Christiana|religionem Christianam]] melius intellegendam atqueet novis in adiunctis exprimendam ac [[Kerygma|praedicandam]]- [[Saeculum 13|saeculo XIII]] fecerat: recentiora inventa [[Scientia|scientiarum]] [[Natura|naturalium]], [[Historia|historicarum]] nec nonnecnon [[Hermeneutica|hermeneuticarum]] ad eundem finem quidem adhibuit., ut Ecclesia eiusque actuositas novis temporibus magis idonea efficeretur. [[Notio (philosophia)|Notio]] autem "appropriationis sui" (per gradus [[experientia]]e, [[intellegentia|intellectus]], [[Ratio|rationis]], [[Moralitas|moralitatis]], [[Religio|religiositatis]] demum summeque, [[Amor|amorisque]] [[Absolutum (philosophia)|absoluti]]; cum de appropriatione sui a subiecto experiente, intellegente, rationem adhibente, morali, religioso amanteque facta vel facienda agatur) maximi momenti locum in Bernardi Lonergan philosophia atque theologia -nec non,necnon consequenter, placitis paedagogicis- tenet.
 
 
1 728

recensiones