Quantum redactiones paginae "Claudius Chiffletius" differant

Content deleted Content added
Linea 3:
Discipulus illustrissimi iurisconsulti [[Iacobus Cuiacius|Iacobi Cuiaci]] [[Avaricum Biturigum|Avarici]] fuit antequam et ipse iura apud universitatem Dolanam doceret. Simul et [[Res classicae|rebus classicis]] studebat : primus omnium artem numismaticae antiquae ad tirones destinatam Latine composuit (nam [[Sebastianus Erizzo]] et [[Aeneas Vicus|Aeneus Vicus]] [[Italiane]] scripserant) quae iamdiu eo mortuo a fratris nepote anno [[1628]] demum publicata in lucem prodiit. Dissertatiunculas quoque nonnullas de iure et adnotationes ad auctores antiquos (in primis [[Ammianus Marcellinus|Ammiani Marcellini]] vitam) reliquit. Omnia illa scripta Claudio iam mortuo sive a fratre Ioanne sive a fratris nepote [[Iulius Chiffletius|Iulio Chiffletio]] [[Typographia|typographice]] publicata sunt.
==Opera==
* ''[https://books.google.fr/books?id=2qZMvvVxbS0C&dq=Claudii+Chifletii+de+substitutionibus&hl=fr&source=gbs_navlinks_sClaudii Chiffletii I.C. Sequani Eorum quae de iure pars prior, in qua continentur, De substitutionibus lib. 1. De portionibus legitimis. Lib. 1. De iure fideicommissorum lib. 4. De secundo capite legis Aquiliae ...]'', Lugduni, 1584. (Haec editio a Ioanne Chiffletio et Ioanne Moreloto curabatur, ut e praefatione constat. Quae opuscula saepe usque ad octavum decimum saeculum iterum atque iterum edita sunt.)
*[https://books.google.fr/books?id=Tf6tnB8ynUkC&printsec=frontcover&hl=fr&source=gbs_ge_summary_r&cad=0#v=onepage&q&f=false Claudii Chiffletii, ''de Numismate antiquo liber posthumus. Accedit Erycii Puteani Pecuniae Romanae Ratio. Ejusdem Chiffletii de Ammiani, Marcellini vita et libris Monobiblion'']... Lovanii, 1628. (Liber de numismate antiquo ab [[Henricus Thomas Chiffletius|Henrico Thoma Chiffletio]] anno [[1656]] iterum editus est post eius dissertationem ''de Othonibus aereis'').