Quantum redactiones paginae "Claudius Chiffletius" differant

Content deleted Content added
Linea 3:
Discipulus illustrissimi iurisconsulti [[Iacobus Cuiacius|Iacobi Cuiaci]] [[Avaricum Biturigum|Avarici]] fuit antequam et ipse iura apud universitatem Dolanam doceret. Simul et [[Res classicae|rebus classicis]] studebat : primus omnium artem numismaticae antiquae ad tirones destinatam Latine composuit (nam [[Sebastianus Erizzo]] et [[Aeneas Vicus|Aeneus Vicus]] [[Italiane]] scripserant) quae iamdiu eo mortuo a fratris nepote anno [[1628]] demum publicata in lucem prodiit. Dissertatiunculas quoque nonnullas de iure et adnotationes ad auctores antiquos (in primis [[Ammianus Marcellinus|Ammiani Marcellini]] vitam) reliquit. Omnia illa scripta Claudio iam mortuo sive a fratre Ioanne sive a fratris nepote [[Iulius Chiffletius|Iulio Chiffletio]] [[Typographia|typographice]] publicata sunt.
==Opera==
*[https://books.google.fr/books?id=Tf6tnB8ynUkC&printsec=frontcover&hl=fr&source=gbs_ge_summary_r&cad=0#v=onepage&q&f=false Claudii Chiffletii, ''de Numismate antiquo liber posthumus. Accedit Erycii Puteani Pecuniae Romanae Ratio. Ejusdem Chiffletii de Ammiani, Marcellini vita et libris Monobiblion'']... Lovanii, 1628. (Liber de numismate antiquo ab [[Henricus Thomas Chiffletius|Henrico Thoma Chiffletio]] anno 1556 iterum editus est post eius dissertationem ''de Othonibus aereis'').
 
==Si vis plura legere....==