Quantum redactiones paginae "Ariadne" differant

202 octeti additi ,  2 years ago
Summarium vacuum
m (and→et &c.)
'''Ariadna''',<ref>[[Gaius Valerius Catullus|Catullus]] [http://latin.packhum.org/loc/472/1/61/2456-2464,11380-11389@1#61 64.54].</ref> sive '''Ariadne'''<ref>[[Hyginus mythographus]] [http://latin.packhum.org/loc/1263/1/104/110-118@1#104 255.1.1].</ref> ([[Graece]] {{Polytonic|Ἀριάδνη}}), in [[mythologia Graeca]] fuit [[Minos|Minois]] (regis [[Cnossus|Cnossi]]) et [[Pasiphaë (mythologia)|Pasiphaë]]s filia, a [[Theseus|Theseo]] amata et in insula [[Naxos|Naxo]] abiecta, [[Dionysus|Dionysi]] coniunx et mater regis [[Thoas|Thoantis]].
 
Sunt qui dicant Ariadnen magnam deam [[Cnossus|Cnossi]] essefuisse. Coniunctionis Ariadnae cum Creta testis est etiam [[Homerus]] narrans puellas choreas dare Cnossi in loco saltatorio, quem [[Daedalus]] Ariadnae paraverit.<ref>Homerus, [[Ilias]] 18.590-592.</ref>
 
Cum [[Athenae|Athenienses]] Theseum [[Creta]]m misissent ad [[Minotaurus|Minotaurum]] necandum, Ariadne ei auxilio fuit. Filum enim ei dedit, quod e labyrintho rediens secutus non erravit. Ariadne quia heroum adiuvit, eum se in matrimonium ducturum esse exspecavit. Ita cum Theseo a Cnosso navigavit usque ad insulam [[Naxos|Naxum]]. Sed Theseus Ariadnen ducere noluit eamque in insula reliquit dormientem. Ariadne e somno expergefacta Theseum abesse intellexit . Mox autem [[Dionysus]] Naxum venit et Ariadnen in matrimonium duxit. Secundum alios autem Dionysus se iam prius cum Ariadne coniunxerat et Theseum iussit feminam reddere. Ariadne semper fidelis erat Dionyso. Mortua est aut se pendens in arbore, aut in urbe [[Argos|Argis]], fortasse a [[Perseus|Perseo]]. Plura vasa Atheniensia monstrant [[Minerva]]m quae Theseum ducit ad navem.
5 131

recensiones