Quantum redactiones paginae "Baetulus" differant

8 octeti additi ,  2 years ago
Summarium vacuum
Exempli gratia baetulus fuit lapis niger deae [[Cybele|Cybeles]]<ref>[[Arnobius Maior|Arnobius]] VII, 49-51. [[Appianus Alexandrinus|Appianus]], ''Ann''. LVI,233.</ref> a Romanis ex [[Asia Minor|Asia Minore]] in [[Mons Palatinus|Palatium]] transvectus. Item lapis dei ''El Gabal'' - quem Latini tamquam Solem Invictum interpretati sunt - ab imperatore [[Heliogabalus|Heliogabalo]] ex [[Emesa]] secum Romam advectus et post mortem eius in Syriam reportatus.
 
In veteribus [[Linguae Semiticae|linguis Semiticis]] idem verbum sub forma ''bethel'' invenimus, per popularem etymologiam tamquam ''bît îli'', id est domus dei, interpretata. Ita in [[Biblia|Bibliis]] [[Iacobus (patriarcha)|Iacobus]], postquam Deus in somnio ei apparuit, ''bethel'' eo ipso loco erigit lapidem in quo dormivit<ref>[[Genesis]] 28:11-22. [[Flavius Iosephus]], ''[[Antiquitates Iudaicae|Ant. Iud]].'' I.284</ref>. Nonnulli linguarum antiquarum periti putant hoc verbum a veteribus incolis litorum Mediterranei maris seorsum et in linguam Graecam et in linguas Semiticas transisse<ref>Pierre Chantraine, Dictionnaire étymologique de la langue grecque, Parisiis, 1968.</ref>. Alii ''bît ili'' veram etymologiam esse arbitrantur.
[[Fasciculus:Baetylus (sacred stone).jpg|right|thumb|Idem baetulus in templo suo in aeneo nummo Emesae percusso.]]
==Si vis plura legere==