Quantum redactiones paginae "Baetulus" differant

20 octeti additi ,  2 years ago
Summarium vacuum
[[Fasciculus:Elagabalus Aureus Sol Invictus.png|right|thumb|[[Aureus]] Heliogabali : ex altera parte baetulus Solis Invicti [[Quadrigae|quadrigis]] solemniter vehitur.]]
In religionibus antiquis '''baetulus'''<ref>[[Plinius Maior]] XXXVII,135.</ref> (graece βαίτυλος) est lapis sacer cui inesse divinam quandam praesentiam credebant homines antiqui. Plerumque hi lapides e caelo in terram praecipitati erant - quas [[Meteorites|meteorites]] hodie vocamus - vel saltem fulmine icti : quocirca ab hominibus colebantur. Apud [[Phoenices]] er [[Arabes]]<ref>[[Arnobius Maior|Arnobius]], ''Adversus nationes'' VI,11. Henricus Lammens (1919), [http://edocspublikationen.ub.uni-frankfurt.de/volltextefrontdoor/2009index/12374index/docId/11533 ''Le culte des bétyles et les processions religieuses chez les Arabes préislamites'']. Confer lapidem nigrum in [[Arabia Saudiana|Arabia]] hodieque [[Mecca|Meccae]] veneratum.</ref> in primis hoc genus cultus floruit.
 
Exempli gratia baetulus fuit lapis niger deae [[Cybele|Cybeles]]<ref>[[Arnobius Maior|Arnobius]] VII, 49-51. [[Appianus Alexandrinus|Appianus]], ''Ann''. LVI,233.</ref> a Romanis ex [[Asia Minor|Asia Minore]] in [[Mons Palatinus|Palatium]] transvectus. Item lapis dei ''El Gabal'' - quem Latini tamquam Solem Invictum interpretati sunt - ab imperatore [[Heliogabalus|Heliogabalo]] ex [[Emesa]] secum Romam advectus et post mortem eius in Syriam reportatus.