Quantum redactiones paginae "Thomas Hobbius" differant

Content deleted Content added
No edit summary
m accusativus loci
Linea 23:
Post reditum Hobbes se philosophum cretum sentiebat. Itaque grande iniit consilium depingendi, quo modo res physicae, humanae et civiles interiunctae sint, et duo scripta, unum latine alterum anglice, composuit. Opus latine scriptum, quod ''Elementa philosophica'' inscripsit, in tres sectiones divisit, quarum prima de spatio, materia, motu aliisque fundamentis metaphysicis et physicis disseruit. Sectio secunda deinde vitam humanam eiusque condiciones physicae, praesertim opticae, tractavit. Sectio tertia denique, quid haec omnia ad vitam civilem valerent, consideravit.
 
Opus autem anglice scriptum videtur ad causam regis [[Carolus I (rex Angliae)|Caroli I]] (1600–1649) contra [[parlamentum]] agendam raptim compositum esse. Cum tamen necesse esset regem Carolum [[parlamentum longum|parlamento postea longo appellato]] cedere, Hobbes veritus, ne ob hoc scriptum famosus in crimen vocaretur, anno [[1640]] exeunte subito in [[Lutetia]]m perfugit. Iam paulo antea epitomam ''Elementorum philosophicorum'' praemiserat Mersenno, qui rogavit, ut annotationibus ad [[Renatus Cartesius|Cartesii]] ''[[Meditationes de prima philosophia|Meditationes]]'' critice arguendas contribueret. Cartesius litteris huius novi adversarii invitus respondebat, donec mense Aprili 1641 tacuit.
 
Domicilio Lutetiae sibi constituto Hobbes particeps circuli Mersenni factus est, qui convenire solebat in uno cubiculorum Conventus Passii (Couvent de Passy) Fratrum Ordinis Minimorum (ubi hodie [[Museum Vini]] situm est). His ominibus ''Elementa philosophica'' iam adumbrata elaborare aggressus est. Certe credebat opus magum sibi fore. Itaque tertia sectio operis ''De cive'' disserens e prelo exiit mense Aprili [[1642]]. Nonnullae tamen difficultates eum ab aliis sectionibus (sc. ''De corpore, De homine'') perficiendis detinebant. Pro primo intellexit physicam nec non metaphysicam apud circulum Mersenni expetitam opinione difficiliorem esse. Fortasse rogatu Mersenni operam navavit anno [[1643]], ut argumenta a [[Thomas White (vir doctus)|Thoma White]], philosopho catholico et alio exsule Anglico, adversus Cartesium ac Galilaeum dicta repudiaret. Cum tempore sane Hobbes didicit benigniore animo de Cartesio iudicare. ''Tractatum opticum'' insuper anno [[1644]] protulit in ''Cogitatis physico-mathematicis'' a Mersenno collectis et editis. Pro secundo, exsilium novam paupertatem attulit, nam pecuniae quaestus a familia Cavendish praebitus interruptus erat. Qua de causa necesse erat eum tutorem fieri principis [[Cambria]]e (regis [[Carolus II (rex Angliae)|Caroli II]] futuri), quo munere admodum gravi annis 1646–1647 functus est. Pro tertio, anno [[1647]] morbo implicitus infectis operis sex menses amisit, tamque graviter aegrotavit, ut [[Unctio Infirmorum|extrema unctio]] ei a Mersenno suaderetur. Revixit quidem, quamquam vix consanuit, nam aliqua debilitate vel torpedine impeditus residua vitae suae vixit.