Quantum redactiones paginae "Lingua Sanscrita" differant

Content deleted Content added
mNo edit summary
Linea 43:
Idem ac lingua Latina, lingua Sanscrita adhuc hodie longe lateque usurpatur velut lingua viva; non solum extant commentaria, emissiones [[radiophonia|radiophonicae]], et [[universitas|universitates studiorum]] quae eam colant, sed [[Unio Indiana]] eam constitutione inter linguas [[natio]]num agnovit, quarum sunt viginti duae (vide [[Index linguarum sollemnium Indiae]]). Omnes chartae nummariae inscriptiones habent his viginti duabus linguis, Sanscrita addita.<ref>Chartae nummariae Europaeae duas habent voces, EURO Graecis Latinisque typis. Si volumus ''euro, euronis'' accipere, affirmare possumus linguam Latinam quoque inscriptionem chartas nostras habere!<!--=??? POV?--></ref> Census anno [[1991]] habitus numeravit 49 736 hominum quibus patrius sermo est Sanscritus.<ref>[http://www.ciil.org/languages/indian.html (Fons)].</ref>
 
Nam cum lingua Sanscrita sit sacra [[Hinduismus|Hinduistis]], quidam parentes eam usurpant loquendo cum liberis. Quod ad circulos vel institutiones linguae Sanscritae vivae attinet, unam saltem laudare sufficit, cui nomen est Samskrita Bharati<ref>[http://www.samskrita-bharati.org (Fons).]</ref> qui commentarium vulgat, cui index ''Sambhasanah sandeśah'' est. Quanto lingua Sanscrita simillima sit [[Lingua_Graeca_antiqua|Graecae linguae]], Latinaeque aliisque linguis Indoeuropaeis clarissime patet cum paucis verbis oculos intendamus:
 
{| border="border"