Quantum redactiones paginae "Cretenses semper mendaces" differant

Content deleted Content added
+ {{dubsig}}
an melius?
 
Linea 2:
"'''Cretenses semper mendaces, malae bestiae, ventres pigri'''" ([[Graece]] {{polytonic|Κρῆτες ἀεὶ ψεῦσται, κακὰ θηρία, γαστέρες ἀργαί}}: {{DK}} 68 B 1) est versus saepius ab antiquis citatus, ''Oraculis'' [[Epimenides|Epimenidis]] a quibusdam adscriptus. Sententia inter philosophos posteriores nomine '''Paradoxi Epimenidei''' recipitur.
 
Verba primus citat [[Callimachus]] (sed sine indicatione auctoris): is enim in ''[[Hymnus in Iovem (Callimachus)|Hymno in Iovem]]'', de loco nativitatis [[Iuppiter|Iovis]] inter [[Arcadia|Arcadum]] et [[Creta|Cretensium]] reclamationes se dubitare fingens, Arcadiam selegit quia ''{{polytonic|Κρῆτες ἀεὶ ψεῦσται}}'' "Cretenses semper mendaces" sint; qua ratione et sepulchrum Iovis erexerint, Iove re vera semper vivente.<ref>[[Callimachus]], ''[[Hymnus in Iovem (Callimachus)|Hymnus in Iovem]]'' 8</ref> Locum Callimacheum refert [[Gaetulicus]] poëta in epigrammate, sepulchrum Astydamae Cydonii a Cretensibus erectum esse fingens, iam bis mendacibus; Iovem enim semper vivere admittitur, cadaverque Astydamae in naufragio mortui nusquam reperturum{{dubsig}}reperiendum.<ref>[[Gaetulicus]] in ''[[Anthologia Palatina]]'' 7.275</ref> Versum Epimenideum totum citat [[Paulus]] in ''[[Epistula ad Titum]]'', vati Cretensi sine nomine attribuens. Textus in versione [[Vulgata]] sic sonat: "Dixit quidam ex illis proprius ipsorum propheta: ''Cretenses semper mendaces, malae bestiae, ventres pigri''. Testimonium hoc verum est."<ref>[[Paulus]], ''[[Epistula ad Titum]]'' 1.12-13</ref>
 
== Notae ==