Quantum redactiones paginae "Tertium Bellum Iudaicum" differant

Content deleted Content added
mNo edit summary
No edit summary
Linea 1:
'''Tertium''' seu '''secundum bellum Iudaicum'''<ref>"temporis secundi belli iudaici (133-135 p. Chr.)" {{Google Books|KWj_RhGUXlkC|p. 440}}</ref> sive '''expeditio Iudaica'''<ref>Dessau, ''ILS'' 1065, 1071, and 1092</ref> ([[Hebraice]]: מרד בר כוכבא‎ ''mered Bar Kokhba'' "seditio Barchochebae")<ref>"Iudaeorum seditio adversus Hadriani exercitum romanum": vide commentationem Monferrer-Sala (2014) in bibliographia nostra</ref> fuit tertia seditio maior [[Iudaei|Iudaeorum]] contra [[Imperium Romanum]], annis 132–136 acta, et ultimum bellorum Iudaeo-Romanorum. "Secundum bellum" nuncupari licet quia "[[Secundum Bellum Iudaicum|Seditio Kito]]" (115–117), quae dicitur, maxima ex parte extra provinciam [[Iudaea (provincia Romana)|Iudaeam]] processit.<ref>Inter alia vide [http://www.judentum-projekt.de/geschichte/altertum/kriege/ hic]</ref> Huius seditionis exitu terra devastata est, superstites Iudaei ex Iudaea sive Syro-Palaestina, ut provincia post bellum confectum vocata est, fugati ac servi venum dati sunt.
 
[[Barchochebas|Simon Barchochebas]], dux seditionis, a multis Iudaeis [[messias]] habebatur, qui [[Israel]] restituere posset.<ref>John S. Evans (2008). [http://books.google.at/books?id=_lfSnZiVLpsC&pg=PA174&dq=Simon+bar+Kokhba+as+the+Messiah&hl=en&sa=X&ei=reDEUvymK-zFsAS11IGADg&redir_esc=y#v=onepage&q=Simon%20bar%20Kokhba%20as%20the%20Messiah&f=false The Prophecies of Daniel 2]. "Known as the Bar Kokhba Revolt, after its charismatic leader, Simon Bar Kokhba, whom many Jews regarded as their promised messiah" = Nota ut seditio Barchochebae, quae nomen a duce charismatico Barchocheba trahit, quem multi Iudaei messiam promissum duxerunt.</ref> VictoriisPost initialibusprimas victorias seditiosi civitatem liberam in Iudaeae partibus constituteruntconstituerunt, quam Romani sex legionibus cum auxiliariis adductis insuper additis oppresserunt.
 
== Notae ==