Quantum redactiones paginae "Herodium" differant

Content deleted Content added
No edit summary
No edit summary
Linea 2:
Herodium est [[Arx|arx]] et domus regia ab [[Herodes Magnus|Herode Magno]] inter 25 et [[15 a.C.n.]] aedificata in tumulo manu hominis facto circiter 12 km a [[Hierosolyma|Hierosolymis]] distante. [[Mausoleum]] quoque illius regis fuisse creditur etsi non omnes archaeologi de ea re hodie consentiunt. Duo domus regiae erant : altera summo colle bene munita, altera spatiorior ac per aquarum copiam amoenior sub colle. Modica urbs circumiacebat.
 
Anno [[70]] captis Hierosolymis Herodium una e tribus arcibus fuit (aliae erant [[Masada]] et [[Machaerus]]) quae Romanis portas non aperuerunt : anno [[72]] tandem a [[Iudaea (provincia Romana)|legato]] [[Sextus Lucilius Bassus|Lucilio Basso]] capta et diruta est.
 
Ipsae excavationes Israelitorum archaeologorum quae nuper mausoleum Herodis detexerunt dissensiones moverunt quia Herodium hodie in territorio ab [[Israelitae|Israelitis]] quidem occupato sed a [[Palaestini|Palaestinis]] futurae civitati destinato positum est.