Quantum redactiones paginae "Berosus" differant

Content deleted Content added
Linea 2:
==De rebus a quibusdam dubitatis==
Nonnulli homines docti mirabantur si quidem idem homo fuerit et sacerdos in Babylonia in [[Seleucidae|Seleucidarum]] regno et astrologiae magister in insula quae tum a [[Ptolemaei|Ptolomaeis]] possidebatur. At fontes antiqui numquam duos Berosos discernunt. Quin etiam si unus fuit Berosus dubitant utrum res ad physicam pertinentes et a [[Vitruvius|Vitruvio]], [[Seneca]], [[Plinius Maior|Plinio]] traditae ex opusculo seorsum edito ductae sint an pars quaedam ''Babyloniacorum'' fuerint<ref>De quibus omnibus vide Verbrugghe (1996) pp. 15-16.</ref>.
==De Beroso supposito==
Anno [[1498]] opusculum Latine scriptum et inter alios auctores positum sub nomine Berosi in lucem typographicam prodiit<ref>''Antiquariarum variarum volumina XVII'' (Berosus = liber XV).</ref> atque mox locupleti commentario ab inventore manuscripti inediti Annio Viterbensi, ordinis praedicatorum, theologiae professore, instruebatur atque iterum atque iterum reeditus multos et doctos homines decepit donec falsarii ludicrum fuisse detegeretur.
 
==Fontes==