Quantum redactiones paginae "Neolithicum" differant

79 octeti additi ,  2 years ago
m
Summarium vacuum
(de neolithico acerameco)
m
{{Systema aetatum trium}}
'''Neolithicum''' ([[Graece]] νέος 'novum' + λίθоς 'petra') est [[aevum]] historicum [[Mesolithicum]] sequens, quo [[homo|homines]], qui antea conligendo ac venando [[victus]] quaesiverant, paulatim sedes conlocaverunt, quod [[colonia|coloni]] [[frumentum|frumenta]] colere et [[animalia]] domare coeperant. [[Vita]]m [[Nomas|nomadicam]] deserentes homines vicos [[urbs|urbesque]] condiderunt. [[Agricultura]] causa facta est [[societas humana|societatis]], cui proprium erat [[labor]]es ac munera inter multos dividere. Nova copia ciborum atque copias conservandi facultas hominibus praesidio contra pericula temporum erant, ut numerus hominum augeretur. Quod primo ante circiter 12 000 [[annus|annorum]] in regione quae dicitur [[luna fertilis]] evenit. Mutatio habitationum laborumque qua Mesolithicum in Neolithicum conversum est appellari solet [[revolutio Neolithica]].
 
Notio neolithici anno 1865 [[Ioannes Lubbock|Ioanne Lubbock]] excogitata est.
 
== Bibliographia ==
14 454

recensiones