Quantum redactiones paginae "Berosus" differant

Content deleted Content added
No edit summary
Linea 1:
'''Berosus''' vel '''Berossos''' ([[floruit]] prima parte tertii saeculi a.C.n.) fuit sacerdos dei [[Babylonia|Babyloniaci]] Beli sive [[Marduk]] et [[Astrologia|astrologus]] et rerum gestarum scriptor. Nam ''Babyloniaca'' sive etiam ''Chaldaica''<ref>Sic apud [[Flavius Iosephus|Flavium Iosephum]], ''[[Contra Apionem]]'' I.142</ref> inscripta tribus libris digesta et regi [[Antiochus I Soter|Antiocho Soteri]] dedicata composuit quibus historiam Babyloniorum a mundo creato usque ad [[Alexander Magnus|Alexandrum Magnum]] ex veteribus fontibus [[Scriptura cuneiformis|cuneiformibus]] signis exaratis et in templis servatis Graece explicabat. [[Diluvium]] orbem terrarum mergens describebat et reges antediluvianos a regibus post diluvium regnantibus discernebat. Scholam astrologicam quoque in insula [[Cos|Co]] instituit ubi scientiam veterum Chaldaeorum orbi Graeco tradebat<ref>[[Vitruvius]] 9.6.2.</ref> : ita unus e doctis hominibus fuit qui tempore successorum Alexandri Magni veteres traditiones orientales cum [[Hellenismus|hellenismo]] conciliaverunt.
==Fontes==
*[[Flavius Iosephus]], libro primo ''[[Contra Apionem]]'' 129-160.