Quantum redactiones paginae "Orphanotrophium" differant

Content deleted Content added
de notionibus
Linea 1:
'''Orphanotrophium''' est institutum quod impuberes [[orphanus|orphanos]] tenet ad [[auxilium humanitarium]] dandum. Saepe [[ecclesia]] auxilium dat et [[adoptio]] oritur. In antiquitate dea [[Orbona]] a [[parens|parentibus]] infantibus orbatis invocata est. [[File:Advert for the National Children's Home and Orphange. Wellcome L0040571.jpg|thumb|Pittacium commendativum pro quodam orphanotrophio Londinensi]]
==Munera==
Veteribus temporibus hospitium fuit et pusillis orbatis et infantibus vix [[educatio|educabilibus]] dicatum. Nostris diebus munera sibi assumunt organizatio Vicorum infantilium SOS [[arminius Gmeiner|Arminii Gmeiner]] sive altores altricesque qui in familiam suam infantes magistratu petente accipiunt.
==Historia==
Non ante [[Medium Aevum]] [[brephotropheum|brephotrophea]] exsistebant, quae maioris momenti post singula bella fuerunt. In [[Germania]] [[Augustus Hermannus Franckius]] [[salinae Saxonicae|Salinis Saxonicis]] opus fundatum secundum [[pietismus|Pietismi]] notiones instituerat.
Ne confundantur orphanotrophea et brephotrophea; illa infantibus aetate provectioribus dicata erant, cum haec pupos neglectos curarent. Pupi saepe spurii nothique a feminis incognitis traditi sunt inopia premente. Tamen vel in hospitiis non semper diu supervixerunt et numerus infantium hospitalium mortuorum usque saeculum XIX magnus fuit.
 
Imperator [[Iosephus II]] [[Vindobona]]e anno 1784 brephotropheum condiderat, ubi usque annum 1910 infantes 750000 degebant. [[mediolanum|Mediolani]] in sic dicta Casa pia expositorum, quae [[Valetudinarium|Valetudinario]] maiori adiecta erat, infantes totius Europae congregabantur. Illorum transportatio ipsa iam periculosissima erat.
 
Arcae rotabiles (lingua Anglica: ''baby hatch, baby box'') interim quoque fuerunt, quas in [[Francia]] instituendas esse [[Napoleo Bonaparte]] decreto anno 1811 iusserat. Hodie critice de variis educandi methodis saeculo XX adhuc vigentibus indagatur et exploratur.