Quantum redactiones paginae "Orphanotrophium" differant

Content deleted Content added
non stipula
No edit summary
Linea 1:
{{non stipula}}
'''Orphanotrophium''' est institutum quod impuberes [[orphanus|orphanos]] tenet ad auxilium humanitarium dandum. Saepe [[ecclesia]] auxilium dat et [[adoptio]] oritur. In antiquitate dea [[Orbona]] a parentibus infantibus orbatis invocata est.
==Munera==
Veteribus temporibus hospitium fuit et pusillis orbatis et infantibus vix educabilibus dicatum. Nostris diebus munera sibi assumunt organizatio Vicorum infantilium SOS [[arminius Gmeiner|Arminii Gmeiner]] sive altores altricesque qui in familiam suam infantes magistratu petente accipiunt.
==Historia==
Non ante [[Medium Aevum]] [[brephotropheum|brephotrophea]] exsistebant, quae maioris momenti post singula bella fuerunt. In [[Germania]] [[Augustus Hermannus Franckius]] [[salinae Saxonicae|Salinis Saxonicis]] opus fundatum secundum [[pietismus|Pietismi]] notiones instituerat.
Ne confundantur orphanotrophea et brephotrophea; illa infantibus aetate provectioribus dicata erant, cum haec pupos neglectos curarent. Pupi saepe spurii nothique a feminis incognitis traditi sunt inopia premente. Tamen vel in hospitiis non semper diu supervixerunt et numerus infantium hospitalium mortuorum usque saeculum XIX magnus fuit.
 
Imperator [[Iosephus II]] [[Vindobona]]e anno 1784 brephotropheum condiderat, ubi usque annum 1910 infantes 750000 degebant. [[mediolanum|Mediolani]] in sic dicta Casa pia expositorum, quae Valetudinario maiori adiecta erat, infantes totius Europae congregabantur. Illorum transportatio ipsa iam periculosissima erat.
 
Arcae rotabiles (lingua Anglica: ''baby hatch, baby box'') interim quoque fuerunt, quas in [[Francia]] instituendas esse [[Napoleo Bonaparte]] decreto anno 1811 iusserat.
 
{{Stipula}}
 
[[Categoria:Paupertas]]