Quantum redactiones paginae "Vita Iosephi" differant

Content deleted Content added
Linea 2:
'''''Vita Iosephi''''' est [[autobiographia|autobiographia]] a [[Flavius Iosephus|Flavio Iosepho]] [[Iudaei|Iudaeo]] historico [[Roma]]e [[Graece]] composita et ''[[Antiquitates Iudaicae|Antiquitatibus Iudaicis]]'' velut appendix quaedam addita<ref>''Vita'' 430</ref>. Paucae autobiographiae anteriores notae sunt, nulla servata. Iosephi praeclarissimi praecessores sunt [[Nicolaus Damascenus]] et [[Octavianus Augustus]]. Revera tamen Iosephus non tam autobiographiam quam [[Apologia|apologiam]] composuit quia criminibus [[Iustus Tiberias|Iusti Tiberiadis]], rerum gestarum scriptoris [[Galilaea|Galilaei]], sese purgare studebat.
==Quid sibi proposuerit Iosephus==
Non universam vitam aequaliter in omnibus suis numeris narravit Iosephus : nam postquam originem sacerdotalem et studia in legibus Iudaeis et [[Pharisaei|Pharisaeorum]] sectae electionem et primam Romanam peregrinationem breviter percucurrit<ref>''Vita'' 1-16</ref>, incipit longissima pars huius libelli<ref>''Vita'' 17-335</ref> quae ad annum [[66]]/[[67]] pertinet, id est primum annum [[Primum Bellum Iudaicum|belli cum Romanis]], et ad illas res quas auctor in [[Galilaea|Galilaeam]] a [[Hierosolyma|Hierosolymitanis]] ad pacem tuendam missus tum gessit. Mox enim nonnulli proceres Hierosolymitanorum decerni fecerunt ut Iosephus revocaretur quia nimis ignave bellum adversus Romanos parabat et successorem acciperet Iohannem Giscalensem. Multitudine Galilaeorum fretus Iosephus illis restitit, Iohannis fautorum insidias cavit atque decretum irritum fecit. Postremo per amicos impetravit a Hierosolymitanorum concilio ut in imperio confirmaretur. Quae omnia iam in ''[[De bello Iudaico|Bello Iudaico]]'' viginti ante annos narraverat : nunc tamen res olim tacitas addebat<ref>''Vita'' 338-339</ref> et nonnullas longe aliter atque in priore opere referebat. Quibus narratis Iosephus Iustum Tiberiadem increpat, qui et ipse rerum gestarum scriptor Galilaeus in ''Historia'' quadam hodie deperdita eum mendacii historici insimulabat, atque eius accusationes refellere aggreditur<ref>''Vita'' 336-367.</ref>. De reliquo bello lectore ad Bellum Iudaicum reiciebat et ultimis paginis honores a [[Gens Flavia|Flaviis Augustis]] sibi conatos et uxores et liberos dinumerabat<ref>''Vita'' 414-430.</ref>. Liquet e tali dispositione hunc libellum a Iosepho scritum esse ad auctoritatem historicam suam tuendam, tum cum ''[[Antiquitates Iudaicae|Antiquitates Iudaicas]]'' publicabat.
 
==De genere dicendi==
In hoc libello polemico Iosephus orationem summissam et exilem praebet, nonnumquam etiam acutam, omissis ornamentis et hyperbolis [[Rhetorica|rhetoricis]] quibus abutebatur in ''Bello Iudaico''. Non iam tertia ut olim in historia sed prima persona sese ipsum designat. Hoc genus dicendi aliquatenus cum [[Xenophon (scriptor)|Xenophontis]] ''[[Anabasis (Xenophon)|Anabasi]]'' comparare licet, quamquam Xenophon elegantior.