Quantum redactiones paginae "Vita Iosephi" differant

Content deleted Content added
Linea 2:
'''''Vita Iosephi''''' est [[autobiographia|autobiographia]] a [[Flavius Iosephus|Flavio Iosepho]] [[Iudaei|Iudaeo]] historico [[Roma]]e [[Graece]] composita et ''[[Antiquitates Iudaicae|Antiquitatibus Iudaicis]]'' velut appendix quaedam addita<ref>''Vita'' 430</ref>. Paucae autobiographiae anteriores notae sunt, nulla servata. Iosephi praeclarissimi praecessores sunt [[Nicolaus Damascenus]] et [[Octavianus Augustus]]. Revera tamen Iosephus non tam autobiographiam quam [[Apologia|apologiam]] composuit quia criminibus [[Iustus Tiberias|Iusti Tiberiadis]], rerum gestarum scriptoris [[Galilaea|Galilaei]], sese purgare studebat.
==Quid sibi proposuerit Iosephus==
Non universam vitam aequaliter in omnibus suis numeris narravit Iosephus : nam postquam originem sacerdotalem et studia in legibus Iudaeis et [[Pharisaei|Pharisaeorum]] sectae electionem et primam Romanam peregrinationem breviter percucurrit<ref>''Vita'' 1-16</ref>, incipit longissima pars huius libelli<ref>''Vita'' 17-335</ref> quae ad annum 66/67 pertinet, id est primum annum belli cum Romanis, et ad illas res quas auctor in [[Galilaea|Galilaeam]] a [[Hierosolyma|Hierosolymitanis]] ad pacem tuendam missus tum gessit. Mox enim nonnulli proceres Hierosolymitanorum decerni fecerunt ut Iosephus revocaretur quia nimis ignave bellum adversus Romanos parabat et successorem acciperet Iohannem Giscalensem. Multitudine Galilaeorum fretus Iosephus illis restitit, Iohannis fautorum insidias cavit atque decretum irritum fecit. Postremo per amicos impetravit a Hierosolymitanorum concilio ut in imperio confirmaretur.
 
==Editiones==