Quantum redactiones paginae "Scala naturae" differant

Content deleted Content added
m use new formula for Vide etiam/Nexus interni section (using bot)
de classificatione et anthropomocentrismo
Linea 7:
Prima [[organismus|organismorum]] in numero habitorum notio ex [[Aristoteles|Aristotele]] et eius [[classificatio biologica|classificatione biologica]] venit, ubi [[animalia]] [[planta]]s dignitate antecesserunt propter facultates movendi et sentiendi, et ordinata sunt animalia secundum modum [[reproductio]]nis et on possessionem [[sanguis|sanguinis]] (Aristoteles omnia [[invertebrata]] in numero rerum exsanguinum habuit). [[Carolus Singer]], [[historia|rerum gestarum scriptor]] [[scientia (ratio)|scientiae]] [[Britannia|Britannicus]], indicavit: "[[Nihil]] conatibus [Aristotelis exhibere] coniunctiones rerum vivarum ut scala naturae notabilius est."<ref>[[Anglice]]: "Nothing is more remarkable than [Aristotle's] efforts to [exhibit] the relationships of living things as a ''scala naturae.''"</ref><ref>Singer 1931.</ref> Aristotelis ''Historia Animalium'' [[organismus|organismos]] in linearem scalam vitae digessit, secundum multiplicitatem structurae et muneris, ut organismi altiores maiorem vim vitalem et facultatem movendi exhiberent.
Aristotelis conceptum organismorum altiorum et profundiorum a [[philosophia naturalis|philosophis naturae]] [[scholasticismus|aevo scholastico]] susceptum est ad fundamenta scalae naturae constituenda. Scala sinivit ordinatione entitatum, sic fundamenta [[classificatio biologica|classificationis]] constituens, ubi quodque genus [[minerale|mineralis]], plantae, et animalis in locos digeri potebat. [[Medium Aevum|Medio aevo]], scala naturae videbatur ordo a [[Deus|Deo]] datus: Deo in apice, sordes in fundo, omni rei gradu in suo loco. Sicut [[saxum]] numquam [[flos|flores]], [[vermis|vermesque]] numquam [[leo]]nes fiunt, [[homo sapiens|homines]] numquam in [[angelus|angelos]] mutantur. In [[Renascentia Septentrionalis|Renascentia autem Septentrionali]], [[scientia (ratio)|physici]] ad [[biologia]]m animadvertere coeperunt.<ref>Debus 1978.</ref> Triplex scalae infra homines divisio facta est fundamenta ''[[Systema Naturae|Systematis Naturae]]'' [[Linnaeus|Linnaei]] (1737), qui corporea mundi elementa in tria [[regnum (taxinomia)|regna]] usitata dividit: mineralia, plantae, animalia.<ref>Carolus Linnaeus, ''Systema naturae per regna tria naturae: secundum classes, ordines, genera, species, cum characteribus, differentiis, synonymis, locis'' (Holmiae: Laurentius Salvius, 1758), [http://www.biodiversitylibrary.org/bibliography/542 ed. decima].</ref>
 
{{NexInt}}
*[[Anthropocentrismus]]
*[[Educatio animalium]]
*[[Historia biologiae]]