Quantum redactiones paginae "Machaerus" differant

Content deleted Content added
No edit summary
No edit summary
Linea 2:
'''Machaerus''' ('''Graece''' ''Μαχαιροῦς'', i.e. 'pugio') est castellum in orientali ripa [[Mare Mortuum|lacus Asphatitis]] ab [[Iudaei|Iudaeorum]] rege Alexandro Iannaeo circa [[90 a.C.n.]] thesaurorum regiorum custodiendorum causa aedificatum, in regione quae tum [[Peraea]]<ref>[[Flavius Iosephus]] ''[[De bello Iudaico|BI]]'' III.46. Contra [[Plinius Maior|Plinius]] sed dubie quia de provincia Romana cogitare videtur.</ref> dicebatur ac nunc pars [[Iordania|Iordaniae]] est. Iam anno [[57 a.C.n.]] a [[Proconsul|proconsule]] Romano [[Aulus Gabinius|Aulo Gabinio]] dirutum est postquam rex [[Aristobulus II]] huc cum militibus confugerat.
 
At [[Herodes Magnus]] qui opportunitatem loci ad incursiones [[Nabataei|Nabataeorum]] cavendas perspexerat non tantum arcem validissimam sed etiam domum regiam in qua ipsum habitare liberet et parvam urbem turribus et moenibus bene munitam ibi exstruxit. Herode mortuo Machaerus cum reliqua Peraea filio eius [[Tetrarchia|tetrarchestetrarchae]] [[Herodes Antipas|Herodi Antipae]] hereditas obvenit, qui in hoc ipso loco [[Salome|Salomae]] saltantis pretium decollato [[Ioannes Baptista|Ioanne Baptista]] persolvisse dicitur<ref>[[Flavius Iosephus]], ''[[Antiquitates Iudaicae|Ant. Iud]]''. XVIII.109-119. [[Evangelium secundum Marcum|Evangelium Marci]] VI.14-29</ref>. Quo mortuo in regnum Herodis Agrippae I inclusa est et anno 44, cum rex obiit, in [[Iudaea (provincia Romana)|provinciam Romanam Iudaeae]] translata est.
 
Ineunte [[Primum Bellum Iudaicum|primo bello Iudaico]], anno [[66]], praesidium Romanorum qui arcem occupabant recesserunt ne ab infestis incolis circumvenirentur<ref>''[[De bello Iudaico|BI]]'' II.485</ref> et zelotae illam arcem retinuerunt usque ad annum [[72]], cum legato [[Sextus Lucilius Bassus|Lucilio Basso]] eos obsidenti eam tradiderunt ne dux captivus supplicio crucis ante omnium oculos adficeretur. Tum Romani oppidum Herodianum solo adaequarunt.