Quantum redactiones paginae "Nicolaus Amosov" differant

Summarium vacuum
No edit summary
No edit summary
 
'''Nicolaus Michaelis filius Amosov''' ([[Russice]] Николай Михайлович Амосов, [[translitteratio|tr.]] ''Nikolaj Michajlovič Amosov''; [[Ucrainice]] Микола Михайлович Амосов, [[translitteratio|tr.]] ''Mykola Mychajlovyč Amosov''; natus [[6 Decembris]] [[1913]] in vico ''Ol'chovo'' gubernii [[Novogardia Magna|Novogardiensis]] [[Imperium Russicum|Imperii Russici]], obiit [[12 Decembris]] [[2002]] [[Kiovia]]e) erat [[cardiologia|cardio]][[chirurgus]] [[Russia|Russicus]] [[URSS|Sovieticus]] et [[Ucraina|Ucrainicus]], qui etiam ad [[cybernetica]]m [[biologia|biologicam]] contribuit.
 
Nicolaus Amosov, alumnus Instituti Medici Archangelopolitani (quod nunc est Universitas Publica Medica Septentrionalis vel Borealis) et particeps ([[chirurgus]] militaris) [[Bellum Magnum Patrium|Belli Magni Patrii]], ab anno [[1952]] Kioviae colebat. Anno [[1953]] dissertationem pro gradu doctoris medicinae defensit et factus est praefectus cathedrae in Instituto Medico Kioviensi (quod nunc est Universitas Nationalis Medica). Ab anno [[1960]] enim praefectus divisionis biocyberneticae Instituti Cyberneticae Academiae Scientiarum [[Ucraina|RSS Ucrainicae]] fuit. Ab anno [[1962]] socius correspondens Academiae Scientiarum Medicarum URSS, ab anno [[1969]] etiam socius ordinarius Academiae Scientiarum [[Ucraina|RSS Ucrainicae]] ([[Academia Scientiarum Nationalis Ucrainae|Academiae Scientiarum Nationalis Ucrainae]]) electus est. Annis ab [[1983]] ad [[1988]] fuit director Instituti Cardiochirurgiae Academiae Scientiarum Ucrainae (quod evolvit e clinica cardiochirurgica, quam Amosov anno [[1955]] condidit, nunc autem in honorem conditoris sui vocatur). Nonnullos libros de vita sana scripsit. Praemio Leniniano (anno [[1961]]), titulo [[Heros Laboris SocialisticaeSocialistici|Herois Laboris SocialisticaeSocialistici]] (anno [[1973]]), Praemiis Publicis RSS Ucrainicae (annis [[1978]] et [[1988]]), Praemio Publico Ucrainae in area scientiae et technicae (anno [[1997]]) nonnullisque aliis signis laudis ornatus est. Asteroides [[2948 Amosov]] in eius honorem vocatur.
 
==Nexus externi==