Quantum redactiones paginae "Hermitagium Salafeldense" differant

Content deleted Content added
Linea 7:
Eremitarum fuit noctu vigilare, ut in tempore incendia in valle cernerent nuntiarentque. Inde privilegium eius datum est de eleemosyna ab incolis vicorum nonnullorum petenda (in Saalfelden, Maria Alm, Leogang, Weißbach bei Lofer, St. Martin bei Lofer et Lofer). [[iosephus II|Iosepho II]] imperatore hermitagia talia multis in locis abolita sunt; eremitorio Salafeldensi autem feliciter pepercerunt ut traditio [[anachoreta|anachoretica]] perpetuaretur.
 
Anno 1968 locus publico maiori apertus est et migrantes plus minusve pii heremitagium visitare coeperunt. Anno autem 1970 eremitae Carolo Kurz, qui in emissione quadam televisifica [[germania|Germanica]] de vita sua rettulerat, migrator Germanus insanus armis igniferis insidiatus est.
 
Annis inter 2004 et 2015 optime merebat de anachoretae munere Raymundus von der Thannen. Anno 2016 presbyter suspensus Thomas Fieglmüller, quamvis breviter maneret, partes psychologicas vitae in eremitorio et in animarum cura indagavit explicavitque. Anno 2017 diaconus [[belgica|Belga]] Stan Vanuytrecht eremitatus est postquam in tota Europa virum aptum quaesiverunt.