Quantum redactiones paginae "Psalmus 24" differant

Content deleted Content added
Paginam instituit, scribens 'thumb|Psalmus 24 Hebraice recitatus Fasciculus:Friedrich Wilhelm Nietzsche - Hoch tut euch auf.oga|thumb|"Hoch tut euch auf...'
 
mNo edit summary
Linea 3:
'''Psalmus 24''' (enumeratione Graeca '''psalmus 23''' dictus) [[liber Psalmorum|libri Psalmorum]] incipit [[superscriptio]]ne "[[David (rex)|David]]. PSALMUS." et verbis "'''Domini est terra'''" (sic in [[Nova Vulgata]]). Hic psalmus introitum in [[Templum Hierosolymitanum]] tractat.
 
[[Iohannes Calvinus]], theologiae [[Reformatio]]nis fautor, sic argumentum psalmi descripsit, [[typologia]]m Christianam sequens:
<blockquote>Quum Deus totum humanum genus condiderit, et imperio suo contineat, gratiam qua electum populum dignatus est, hac comapratione amplificat David: nempe quod Sanctuarium instar domicilii erexit, ut habitaret inter filios Abrahae: simulque ostendit, quanvis Iudaeis omnibus expositum esset Sanctuarium, non tamen quibuslibet Deum propinquum esse, sed veris tantum pietatis cultoribus qui se a mundi sordibus purgarunt, ut sanctitati et iustitiae se addicerent. Porro quia extructo templo, luculentus apparuit Dei gratia, eam splendido elogio commendat, quo alacrius fideles in eius colendi studio proficiant.<ref>In librum Psalmorum, Iohannis Calvini commentarius (Oliva Roberti Stephani, 1557), argumentum Psalmi XXII, [https://viewer.hlb-wuppertal.de/viewer/image/1366186432524/118/LOG_0028/ p. 106].</ref></blockquote>