Quantum redactiones paginae "Felicianus de Saulcy" differant

Content deleted Content added
Addbot (disputatio | conlationes)
m Addbot 5 nexus intervicos removet, quod nunc apud Vicidatam cum tessera d:q1228813 sunt
No edit summary
 
Linea 2:
'''Felicianus de Saulcy''', vulgo ''Louis Félicien Joseph Caignart de Saulcy'' sed et ''Félix de Saulcy'' ([[Insula (urbs)|Insulae]] natus die [[19 Martii]] [[1807]]; [[Lutetia]]e mortuus die [[4 Novembris]] [[1880]]) fuit [[archaeologus]] et numismatista, museologus et Senator. Inter conditores numeratur [[Archaeologia Biblica|archaeologiae Biblicae]].
 
Felicianus de Saulcy fuit alumnus [[Schola Polytechnica (Francia)|Scholae Polytechnicae]] et [[Schola Applicationis Artilleriae et Machinationis|Scholae Applicationis Artilleriae et Machinationis]] [[Mettis]] (ubi fuit postea professor mechanicae). Ob eruditionem in rebus numismaticis ad [[Academia Inscriptionum et Litterarum Humaniorum|Academiam Inscriptionum et Litterarum Humaniorum]] anno [[1842]] electus est; mox [[Lutetia]]e curator [[Museum Artilleriae (Lutetia)|Musei Artilleriae]] meruit. Annis 1845 et 1850 iter fecit in [[Turcia]]m, [[Aegyptus|Aegyptum]], [[Palaestina]]m et [[Syria]]m; annis 1845 et 1847 opera de [[Tabula Rosettana]] scripsit quibus responsa [[Carolus Ricardus Lepsius]] composuit.<ref>R. Lepsius, ''Ueber die in Philae aufgefundene Republikation des Dekretes von Rosette und die aegyptischen Forschungen des Herrn de Saulcy''. Lipsiae, 1847; R. Lepsius, "Lettre ... à M. Letronne sur le Décret bilingue de Philes dans son rapport avec le Décret de Rosette et sur l’opinion de M. de Saulcy" in ''[[Revue archéologique]]'' (1847)</ref> Ab amico [[Napoleo III|Ludovico Napoleone]] ad gradum Senatoris elevatus est anno 1859; cum familia Napoleonica [[Anglia]]m exsul petivit anno 1870 sed postea in Franciam revenitrediit; ibi annum septuagesimum et tertium agens mortuus est.
 
== Opera selecta ==