Quantum redactiones paginae "Flensburgum" differant

Content deleted Content added
Linea 3:
Flensburgi conficiuntur potiones alcoholicae, papyrus, cibaria, naves, machinae. Sedes Officii Germanici rerum autocineticarum est necnon Universitatis paedagogicae, Scholae altioris in technicis, Instituti nautis erudiendis.
 
Inter res aspectabiliores numerantur EcclesiaeEcclesia Deiparae anni 1284 cum altari temporis Renati et vitralibusfenestris figurosis. In Fano Sancti Nicolai (saeculi XIV) organum tubulatum maximum totius Germaniae septentrionalis invenitur, quod tempore [[Renascentia litterarum|Renascentiae]] construxuntconstruxerunt. Moenium vetustorum quoque vestigia adhuc exsistunt velut Porta septentrionalis (Nordertor) anni 1595. In Museo navali omnia ad maria atque navigationem spectantia captanter praesentantur.
 
==Historia==
Saeculo XII oppidum fundatum est, cui anno 1284 privilegia urbana data sunt. Saepe et ab exercitibus Daniae [[Suecia]]eve occupatum est. Inde ab anno 1435 Holstiniensibus [[feudalismus|feudo]] fuit, antequam anno 1460 coronae Danicae subiugatum est; caput Holstiniae adhuc Danicae anno 1848 creatum est Flensburgum. Anno autem 1867 pars [[Borussia]]e factum est. Post [[Primum bellum mundanum]] incolae suffragium ferentes dixerunt se velle esse cives Germanos. [[secundum bellum mundanum|Bello pancosmico altero]] multae domus destructae sunt.