Quantum redactiones paginae "Hildegardis Dresen" differant

Content deleted Content added
Linea 2:
 
==Poeta interpresque==
In res Esperanticas inflammata est anno 1913, ut mox symbolas commentariis litterarum "Literatura Mondo" daretafferre posset. Anno 1922 conversiones exarare coepit illa studiosissima scriptrix in litteris Esperanticis. Facta est quoque membrum honoris causa ad [[Universalis Societas Esperantica|Universalem Societatem Esperanticam/UEA]].
 
In sic dicta Encylopaedia Esperantica anno 1934 laudes has a Ludovico Tárkony accepit: ''Inhaeret conversionibus eius sensus rhythmicus optimus, lingua vivax, modus exprimendi fascinans. Nihilominus nonnumquam ratio versificandi rigida inflexibilisque in rebus convertendis translucet, quae autem in propriis operibus nequaquam perturbat. Ibi melancholia plagarum septentrionalium tristium cantatur, quarum authenticitas gaudia ibi potius inusitata transportet.'' Femina doctissima multis in linguis habitat: namque convertebat e linguis Estonica, Livica, Russica, Theodisca (e.g. Marie Under, ''Elektitaj versaĵoj'' - 1929; J. Barbarus, ''Horizontoj'' - 1931; ''Estonaj kantoj'' - 1931; ''Estona Antologio'' - 1932.