Quantum redactiones paginae "Lucius Iunius Caesennius Paetus" differant

Summarium vacuum
m (~ (pagina fortuita))
No edit summary
'''Lucius Iunius Caesennius Paetus''' (nescimus quando natus sit; mortuus anno [[73]]) fuit [[senatus Romanus|senator Romanus]]. Primis mensibus anni [[61]] consul ordinarius factus, eodem anno a [[Nero (imperator)|Nerone]] [[imperator]]e legatus Augusti pro praetore in [[Cappadocia (provincia Romana)|Cappadociam]] missus est. Cladibus contra [[Parthia|Parthos]] acceptis,<ref>[[Tacitus]], ''Annales'', XV 6-8; 10-17; 20-25.</ref> anno [[63]] [[Roma]]m revertit. Anno [[70]] [[Vespasianus]] imperator eum familiarem suum legatum [[Syria (provincia Romana)|Syriae]] creavit<ref>[[Flavius Iosephus]], [[De bello Iudaico|BI]] VII.59-60</ref>. Anno [[72]] regem [[Antiochus IV (rex Commagenes)|Antiochum IV]] [[Commagene]]s deposuit, cuius regnum provinciae Syriae adiunxit.<ref>[[Flavius Iosephus]], ''Bellum Iudaicum'', VII 219.</ref> Initio anni [[73]] mortuus est. [[Lucius Iunius Caesennius Paetus (consul 79)|Lucius Iunius Caesennius Paetus]] fuit [[filius]] alter, qui anno [[79]] consulatum suffectum administravit, alter [[Lucius Caesennius Sospes]], consul suffectus anni [[114]].<ref>''Der Neue Pauly'' (Stutgardiae 1999), 12(2): col. 927.</ref>
 
== Notae ==