Quantum redactiones paginae "Cerebrum" differant

Content deleted Content added
mNo edit summary
mNo edit summary
Linea 1:
[[Fasciculus:Angular gyrus animation.gif|thumb|Cerebrum hominis. Partes rubrae operosae sunt, simulac certa res acta est.]]
'''Cerebrum''' sive '''encephalon''' est [[Systema nervosum|systematis nervosi]] pars et centrum in homine ceterisque [[animal]]ibus [[Vertebrata|vertebratis]] ac plurimis [[Invertebrata|invertebratis]]. Sedes est copiae quam maximae [[Neuron|neuronum]], nam cerebrum ''[[Homo sapiens|Hominis sapientis]]'' 30–100 milliarda neurorum continet, quae omnia cum aliis neuris coniuncta sunt per 10 000 fere [[synapsis|synapsium]]. Cum [[Computatrum|computatro]] aut [[Intellegentia artificialis|intellegentia artificiali]] comparari potest, ubi cerebrum instar computatri [[biologia|biologici]] est ac tamquam [[intellegentia]] artificialis naturaliter creata; retro, computatrum vel intellegentia artificialis tamquam cerebrum vel ingenium computatrale artificialiter factum. Quodcumque facis—loqueris, ambulas, scribis, numeras, metuis, irasceris, maereris, amas—certus locus vel certi loci cerebri adhibentur.
 
Cerebrum ex [[Prosencephalon|prosencephalo]] crevit. In minores partes divisum est: