Quantum redactiones paginae "Anna Golędzinowska" differant

Summarium vacuum
Tags: Recensio mobilis Recensio in situ mobili
'''Anna Golędzinowska''', plerumque '''Ania''' appellata ([[Varsovia]]e nata die [[22 Octobris]] [[1983]]), est mulier [[Polonia|Polona]], quae, aliquanto postquam adulescentula sedecim annorum in [[Italia]]m vitam meliorem ac minus pauperem quaerens se transtulerat, [[Moda|vestium ostentatricis]] munere fungi coepit et in spectaculis [[Televisio|televisificis]] versari. Liber, quem ea de vita sua conscripsit et qui inscribitur ''Con occhi di bambina'' (quod "per puellae oculos" significat), [[Februarius|mense Februario]] [[2011|anni 2011]] in publicum prodiit, sub quo titulo [[Lingua Italiana|Italico]] de "amissae innocentiae conquisitione" in fronte libri est mentio. De auctricis conquisitione quidem agitur, quae extrema prope mali experta erat. [[Mesoropolis|Mesoropolim]], in oppidum [[Bosnia et Herzegovina|Bosniae et Herzegoviae]] ob opinatas [[Maria (mater Iesu)|Marianas]] apparitiones celebre, se iam Anna contulerat, cum [[Iunius|mense Iunio]] anni 2011 de improviso operibusque quaestuosis renuntians illuc se recepit suae vitae mutationem constituens. Diu postea in eodem Herzegoviae oppido est commorata et fautrix facta est consociationis cuiusdam ''Cuori puri'' nomine (quod "Corda pura" vel "munda"<ref>Cf. [[Evangelium secundum Matthaeum]] 5,8 apud [[Biblia Vulgata|Vulgatam Editionem]]: "Beati mundo corde, quoniam ipsi Deum videbunt".</ref> Italice significat) [[Sponsalia|sponsorum]] castitatis ante matrimonium servandae provectioni dicatae<ref>[http://www.facebook.com/CuoriPuri Pagina Prosopobiblica consociationis ''Cuori puri'', Mesoropoli ortae]</ref>. Huc illuc praeterea, praesertim in Italia, ad testimonium de vita et conversioneconversioneque sua religiosa ac morali perhibendum et ad eandem sodalitatem ''Cordium mundorum'' fovendam annis insequentibus itinera faciebat.
 
==Notae==
1 757

recensiones