Quantum redactiones paginae "Arngrimus Ionas" differant

Content deleted Content added
m →‎Vita: Latinitas, a. c. i.
Linea 1:
[[Imago:Arngrimur laerdi.jpg|thumb|Arngrimus Ionas doctus. Legitur in hac caelatura anno 1592 a Georgio Dedekenio effecta: ''Dominus Arngrimus Ionas Islandus Widalinus anno aetatis XXIIII. Fides instar aquilae.'']]
'''Arngrimus Ionas''' (aut '''Ionae filius''', [[Lingua Islandica|Islandice]] ''Arngrímur Jónsson,'' agnomine ''lærði,'' id est ''doctus;'' anno [[1568]] natus Audunarstadis in valle Vididalensi, mortuus die 27 Iunii anno [[1648]] Melstadio Midfiordensium in Islandia boreali) fuit historicusrerum theologusquegestarum scriptor et theologus [[Islandia|Islandicus]]. Aetate progrediente sibi ipsi cognomen secundum solum natale ''Widalinum'' <sup>[sic]</sup> indidit, quod etiam nonnulli posterorum eius sibi imponebant<ref>Jakob Benediktsson: ''The Life and Career of Arngrímur Jónsson.'' — Jakob Benediktsson (edidit): ''Arngrimi Jonæ opera Latine conscripta''. Bibliotheca Arnamagnæana, vol. XII. Ejnar Munksgaard, Hafniae 1957, <nowiki>ISBN 978-87-635-3359-1</nowiki>, pag. 4.</ref>.
 
== Vita ==
Linea 7:
Anno 1598 Solveigam Gunnari filiam (~1570–1627) in matrimonium duxit, ex qua liberos quattuor sustulit, quorum tres ad aetatem pervenerunt: Helga (1599–1646), Gunnarus (~1600–1642), Ionas (~1610–1658). Mortua Solveiga coniuge ad secundas transiit nuptias anno 1628, Sigridam ducens, filiam Biorni Gamalielis filii, patruelis Gudbrandi Thorlacii. Septem e novem liberorum ex secundo isto coniugio susceptorum superstites esse traditur: Thorchellus (1629–1677), Solveiga (~1630–1703), Ingibiorga (~1630–?), Thorlacus (1631–1673), Biarnius (1638–1690), Gudbrandus (1639–1719), Hilda (1643–1725)<ref>Jón Halldórsson: ''Um séra Arngrím Jónsson officialis.'' — Hannes Þorsteinsson (edidit): ''Biskupasögur Jóns prófasts Haldórssonar í­ Hí­tardal''. II., Hólabiskupar 1551−1798. Prentsmiðjan Gutenberg, Reykiavicae 1915, pag. 75–79.</ref><ref>Finnur Jónsson: ''De Arngrimo Jonæ.'' — ''Finni Johannæi Historia Ecclesiastica Islandiæ. Tomus III.'' Gerhard Giese Salicath, Hafniae 1775, pag. 443–449.</ref>.
 
Septem decem annos natus in [[Universitas Hafniensis|Academia Hafniensi]] receptus est ibique quadriennium Musis militavit, quo exacto, in patriam reversus, anno 1589 Lyceo Holano rector praepositus est. Eodem anno sacris initiatus esse ac [[Capellanus|capellani cathedralis]] seu coadiutoris episcopi munus suscepisse videtur; ferunturferunt autem rectoris officio in annum 1595 vel 1598 functusfunctum esse. At tamen inde ab anno 1596 usque ad annum 1628 [[Vicarius generalis|vicariusvicarium episcopalis]] fuisse et [[Episcopatus (discretiva)|dioecesin]] Holensem tantisper administrasse constat, dum Gudbrandus Thorlacius, correpta [[apoplexia]] diutius aegrotatione laborans, anno 1627 fatis concessit. Sacerdos etiam in [[paroecia]] Melstadensi factus est, quo loco sedem ac domilicium constituit.
 
Non solum fuit episcopi coadiutor familiarissimus sed etiam [[Iuris consultus|causarum actor]] fidelissimus in gravibus illius causis, quapropter anno 1592 per [[Hamburgum]] et [[Rostochium]] [[Hafnia|Hafniam]] profectus est, ut litem Gudbrandi ad iudicium regium deferret. Moratus est Hafniae usque in annum 1593. Amicitiis in itinere iunctis, imprimis cum [[Georgius Dedekenius|Georgio Dedekenio]], [[David Chytraeus|Davide Chytraeo]], [[Philippus Nicolai|Philippo Nicolai]] et aliis, haec peregrinatio atque altera in [[Dania|Daniam]] anno 1602 magni momenti fuit.