Quantum redactiones paginae "Christianus Schmidt" differant

Summarium vacuum
 
 
== Cursus honorum ==
Ab anno [[1973]] Schmidt sodalis [[Unio iuvenilis|Unionis Iuvenilis]] fuit et [[1976]] ad [[CSU|Factionem Christianam Socialem]] accessit. Postquam legatus oppidi patrii et pagi sui fuit, Schmidt anno [[1990]] primo legatus ad [[Dieta Foederalis Germaniae|Dietam Foederalem]] electus est et ad hunc diem manet. Annis [[2005]] - [[2013]] secretarius statalis in [[Administer Foederalis Defensionis Publicae|Administerio Foederali Defensionis Publicae]] erat et deinde eodem magistratu in [[Administer Foederalis Collaborationis Oeconomicae|Administerio Foederali Collaborationis Oeconomicae]] fungebatur. Die [[17 Februarii]] [[2014]] novus [[Administer Foederalis Rei Agrariae]] nominatus est<ref>[http://www.spiegel.de/politik/deutschland/neuer-landwirtschaftsminister-schmidt-folgt-friedrich-a-953875.html Der Spiegel die 17 Februarii 2014]</ref>. Et anno [[2017]] iterum legatus ad Dietam Foederalem electus est. Die [[24 Octobris]] 2017 Schmidt pro tempore et [[Administer Foederalis Commeatus et Aedificiorum|Administer Foederalis Commeatus]] nominatus est et [[Alexander Dobrindt|Alexandro Dobrindt]] successit<ref>[https://www.verkehrsrundschau.de/nachrichten/christian-schmidt-wird-interims-verkehrsminister-2026701.html Verkehrsrundschau.de die 24 Octobris 2017]</ref>. Die [[14 Martii]] [[2018]] [[Iulia Klöckner]] (CDU) administra rei agrariae et [[Andreas Scheuer]] minister foederalis commeatus ei successit<ref>[https://www.sz-online.de/nachrichten/die-minister-der-neuen-groko-g20190.html?StoryId=3896173 sz-online.de die 14 Martii 2018]</ref>.
 
== Nexus externi ==
64 228

recensiones