Quantum redactiones paginae "Argumentum cosmologicum" differant

Content deleted Content added
FA
fontem nominis addidi
Linea 1:
[[Fasciculus:Hubble ultra deep field.jpg|thumb|Universum, olim creatum, an semper fuit?]]
 
'''Argumentum cosmologicum'''<ref>[[Immanuel Kantius|Immanuelis Kantii]] ''Opera ad philosophiam criticam: volumen primum, cui inest Critica rationis purae, Latine vertit Fredericus Gottlob Born'' ([[Lipsia]]e: 1796), [https://books.google.com/books?id=ZeoGAAAAcAAJ&pg=PA320&dq=%22argumentum%20cosmologicum%22 p. 426].</ref> est quod docet ipsum [[universum]] testimonio esse [[exsistentia Dei|exsistentiae Dei]], nam constat universum (vel [[mundus|mundum]]) aliquo modo effectum esse, et quibuscumque de causis effectum sit, primam causam causa caruisse oportet: quod caput causarum [[Deus]] esse creditur. Argumento cosmologico usi sunt iam [[Plato]], [[Aristoteles]], [[Thomas Aquinas]], [[Cartesius]], [[Leibnitius]] multique alii, et inter [[laicus|laicos]] quoque magna in gratia positum est. Si enim quemlibet, cur in Deum credat, interroges, sine ulla retractatione aliquid simile argumento [[cosmologia|cosmologico]] respondeat. Hoc quidem humanae naturae congruum est: si effectum videris, effectorem quaeres; itaque antiqui, cum ictum fulminis viderant, ab Iove missum esse credebant.
 
Argumentum cosmologicum etiam a compluribus philosophis neotericis defenditur, sicut [[Gulielmus Lane Craig|Gulielmus Craig]], [[Bruce Reichenbach]], [[Ricardus Swinburne|Richard Swinburne]], quorum argumentationes [[Michael Martin]] pertractat et redarguit.