Quantum redactiones paginae "Data" differant

Content deleted Content added
No edit summary
No edit summary
Linea 3:
'''Data''' (ex ''dando'') sunt indicia cruda vel infecta vel intacta, saepe arti [[informatica]]e et [[statistica]]e propria, quae etiam in aliis disciplinis ([[psychologia]], [[biologia]], etc.) magno usui sunt.
 
Data etiam dicuntur esse repraesentationes symbolicae numeris, [[abecedarium|litteris]], [[algorithmus|algorythmis]], etc. Ratione [[semantica]] data nil valent nisi aliquo processu, quo [[informatio]] quae dicitur vel nuntiatio vel nuntium<ref name="Vaticana">Vide etiam [[Lexicon Recentisrecentis Latinitatis]], Libraria editoria vaticana, ubi praeter ''indicium'' et ''nuntiatio'' etiam ''notitia'' et ''relatio'' indicantur.</ref> fiant tractantur. Vocabulum ''data'' non solum late [[Anglice]] in usu est, sed etiam in variis aliis [[lingua|linguis]] forma mutata exstat (inter quas [[Hispanice]] ''dato,'' [[Theodisce]] ''Daten''), abhinc in Anglicum sermonem inlatum circa annum [[1640]].<ref>[http://dictionary.reference.com/browse/data?s=t "Data"] in quodam dictionario.</ref> In sermone Anglico vocabulum primum tamquam plurale in usu esse coepit, quod proprie plurale refert cuiusque forma singularis Latina est 'datum'. Hodie vocabulum ''data'' non solum tanquam plurale, sed etiam tamquam singulare tam in [[sermo]]ne Anglico adhibetur quam in variis aliis linguis. Neque Anglice loquentibus et verbum ''datum'' ut singulare in usu habere omnino alienum est.
 
Data post processum ex consuetudine intellectibili humana adhibitum vocantur [[informatio]] (Anglice ''information''; [[Hispanice]] ''información''), quod verbum variarum linguarum in usu est, vel 'indicium intellectibile' vel nuntium<ref name="Vaticana"/>. Informatio est indicium quod ad legendum aut intellegendum valet, id est, non solum a lectoribus humanis (quod sunt data iam processu tractata); exempli gratia dicimus "[[Informatio genetica|Informatio]] ex [[DNA]] legitur ut plures [[cellula]]e creentur". Super datis quoque dicimus: "Nulla data habemus quae laborare et in [[computatrum|machinam]] immittere possimus." Etiam illud ''data non esse intellectibilia crudaque'' in aliis linguis saepe auditur. Vocabulum ''data'' saepe cum vocabulis 'informatione' ac [[Scientia (ratio)|scientia]] (vel [[gnaritas]]) in exemplis concipiendis confunditur. Quae notiones omnes [[tres]] ([[quattuor]]) inter se gradu [[abstractio cogitationis|abstractionis]] vel processu adhibito differunt. Datis enim est gradus humillimus. Deinde sequitur gradu superiore informatio. Postremo venit [[Scientia (ratio)|scientia]] quae gradum supremum obtinet.