Quantum redactiones paginae "Oeconomica" differant

Content deleted Content added
Katxis (disputatio | conlationes)
Linea 36:
Nemo scire potest, quando aut a quo [[pecunia]] prima inventa sit. Civitates autem [[Sumer]]ianae iam ante annum 2000 a.C.n mercatus habebant et pecunia in commercio utebantur; illud [[Shekel]] erat quoddam [[hordeum|hordei]] pondus.<ref>Kramer, ''History Begins at Sumer'', pp. 52–55.</ref> [[Nummus|Nummi]] putantur primi orti esse in [[Lydia (regnum)|Lydia]], scilicet [[Ephesus|Ephesi]] in urbe [[Ionia|Ionica]], [[saeculum 12 a.C.n.|saeculo XII a.C.n.]], et simul in [[Sinae (regio)|Sinis]], et [[India]] (ubi ''karshapana'' appellata sunt).
 
[[Adamus Smith]], [[philosophus]] [[Caledonia|Caledoniensis]], primus oeconomicus hodiernus putatur. In ''[[An Inquiry Into the Nature and Causes of the Wealth of Nations]]'', libro anno [[1776]] edito, Smith scripsit de "[[manus invisibilis|manu invisibili]]," quae, sine civitatis imperio, negotia omnium ad bonum commune duxerit. Smith monstravit malum provenire e systemate mercantilistico, quod [[libertas]] et divitiae eunt una. In loco systematis mercantilistici, Smith prosposuit optimum ''Systema Libertatis Naturalis'' quod hodie [[capitalismus|capitalisticum]] vel ''[[mercatus liberusliber]]'' appellatur.
 
Quamquam Smith et alii de quaesito et oblato quam antea dicebant, clarum tractatum de [[lex oblati et quaesiti|lege oblati et quaesiti]] primum scripsit [[David Ricardo]] anno [[1817]] suo in opere nomine ''[[Principia Oeconomiae Politicae et Vectigalis]]'' (Anglice: ''Principles of Political Economy and Taxation'') cui erat capitulum nomine ''[[De Effectu Quaesiti et Oblati in Pretia]]'' (Anglice: ''On the Influence of Demand and Supply on Price''). Secundum hanc legem, mercium pretia oriuntur [[aemulatio mercatoria|aemulatione mercatoria]] ex aequilibrio inter [[quaesitum]] (quantum homines pro merce luere malunt) et [[oblatum]] (quantum mercium huius generis habetur).