Quantum redactiones paginae "Scepticismus" differant

Content deleted Content added
No edit summary
No edit summary
Linea 89:
Argumentis transcendentalibus pertractantur condiciones quibus [[experientia]] [[cognitio]] [[lingua]] et cetera fieri possunt. Huiusmodi argumenta ad scepticismum refutandum adplicata ab aliqua proficiscitur sumptione, quae etiam sceticoaccipi posse videatur. Deinde demonstratur veritas huiusmodi sumptionis posita esse in necessaria aliqua condicione quae cum aliqua thesi a sceptico exhibita discrepet. Quod igitur argumentum significere videtur scepticismum vi et sensu carere.<ref>Walker 1989: 58.</ref> Exemplo est scepticismus Cartesianus, qui docet mentis condiciones statim certoque cognosci posse, sed negat mundum externum cognosci posse. Dixit autem Kantius cognitionem internam fieri non posse nisi experientiam vel mundi cognitionem habeamus. Itaque scepticismus Cartesianus, cum hoc neget, se ipsum refutare videtur. Sed fieri potest, ut argumenta transcendentalia inefficacia sint contra scepticismum.<ref>Stroud 1968; Strawson 1985.</ref> Realismus enim transcendentalis docet non solum tempus spatiumque sed etiam res in tempore spatioque a sensu intellectuque nostro separata exstare; quas res per se exstantes nihilo minus statim cognosci posse. Hic autem intellegi non potest, quomodo hae res quae igitur extra nos sunt sensu transcendentali, statim cognoscere possimus. Nam si nihil nisi repraesentationes sint, exsistentia rerum externaum in dubio relinquatur, nam fieri potest, ut ex sensuum ludificatione exsistant. Cum igitur realismus transcendentalis ad scepticismum ducere videretur, Kantius ad idealismum transcendentalem confugit. Quo ultimo refugio scepticismum evitare conatus est.
 
Dubium non est, quin Kantius magnopere ad philosophiam contulerit. Itaque complures philosophi posteriores idealismo transcendentall faverunt, cui quidem saepe [[relativismus|relativismum]] addiderunt, doctrinam a Kantio alienam. Cum enim Kantiius intellegendi categorias proferret, sine quibus neque experientia nec cogitatio fieri possent, Kantiani posteriores scepticismum ita fere vitant, ut has categorias per linguas nationesque variare putent.<ref>E.g. Putnam 1981: 40; Devitt 1991: 235.</ref>
 
== De paradoxis scepticis ==
Iam Cartesius argumentum ad "daemonium malevolum" protulit. Quod argumentum posterius saepissime ita fere narrari solet:<ref>Cf. Unger 1976; Nozick 1981: 167; Putnam 1981: 5-6; Pollock 1987: 1-3.</ref>
 
{{Citatio|Ego sum cerebrum a medico quopiam experimentis gaudenti in poculo nutritorio positum. Talem vitam "pocularem" nunc vivo [[electrodus|electrodis]] cum computatro efficaci coniunctus, perperam persuasum habens me in prasenti ad computatrum sedentem has lineas exarare. Nam abhinc menses sex chirurgus iste malevolus arte sua, cum me aliquo pharmaco sopiisset, cerebrum meum dempserat. Deinde omnes experientias et de me ipso deque mundo opiniones in me inseverat, et quidem tanta sollertia, ut nihil novi animadverterem.Immo, profecto nihil accidisse credo. Vitam solitam degere viedor.}}
 
Magnum dubium non est, quin haec cum eo quod ratione dici potest congruat. Me esse cerebrum in poculo nutritorio depositum ullone modo negare possum? Possumne ulla ratione scire me vere in has incidisse angustias?
 
 
Line 117 ⟶ 124:
* Malcolm, N. (1963) ''Knowledge and Certainty.'' Prentice-Hall.
* Murdoch, Dugald (1999) The Cartesian Circle, ''Philosophical Review'' 108: 221–244.
* Nozick, Robert (1981) ''Philosophical Explanations.'' Harvaed Universisty Press.
* Owens, David (2000) Scepticisms: Descartes and Hume. ''Proceedings of the Aristotelian Society'' 74 Suppl: 119-142.
* Pollock, John L. (1987) ''Contemporary Theories of Knowledge.'' Hutchinson.
* Popkin, Richard (2003) ''The History of Scepticism from Savonarola to Bayle.'' Oxford University Press.
* Pritchard, Duncan (2002) Recnt Work on Radical Skepticism. ''American Philosophical Quarterly'' 39: 215-257.
Line 131 ⟶ 140:
* Stroud, Barry (1968) Transcendental Arguments, ''Journal of Philodopy'' 65: 241-256.
* Thorbecke, J. R. (1820) ''[http://home.kpn.nl/~dmjanssen1960/dogmaticis_oppugnandis.html Disputatio num quid inter Academicos et Scepticos interfuerit]''. S. et J. Luchtmans.
* Unger, Peter (1976) ''Ignorance: A Case for Scepticism.'' Clarendon Press.
* Van Cleve, James (2014) Noumenal/phenomenal, ''A Companion to Epistemology. Second Edition'', ed. Jonathan Dancy & Ernest Sosa & Matthias Steup, 552-553. Wiley-Blackwell.
* Walker, Ralph Ch. S. (1989) Transcendental Arguments and Scepticism, ''Arguments from Kant'', ed. E. Schaper & W. Vossenkuhl. Blackwell.