Quantum redactiones paginae "Vaclavus Potocki" differant

Summarium vacuum
m (+)
No edit summary
'''Vaclavus Potocki''' ([[Polonice]] ''Wacław Potocki''; [[1621]]–[[9 Iulii]] [[1696]]) fuit [[poeta]] [[barocus|baroci]] [[Polonia|Polonici]].
 
In familia nobili insigni [[Szreniawa]] natus est. Primo [[Arianismus|Arianus]] fuit, tum ad fidem [[Catholicismus|Catholicam]] convertus est. Omni vita cum rure [[Łużna]] iuxta montes [[Carpates]] nexus fuit. In rebus publicis versus ab [[Ioannes III (rex Poloniae)|Ioanne Sobiescio]] [[pocillator]] [[Cracovia|Cracoviensis]] nominatus est. Philosophiam [[Sarmatismus|Sarmaticam]] confitebatur nec non vitam [[Sarmatismus|Sarmatae]] agebat.
 
Scripsit multum, circa trecenta milia versuum. Plerumque opera sua non edita sed in manuscriptis solum relicta sunt. Potocki poeta universalis fuit; prope omnibus generibus, ab [[epigramma]]te ad [[epos]], operabatur, iocose nec non serio, de patria ac vita quotidiana scripsit. Splendidissima opera eius sunt:
7

recensiones