Quantum redactiones paginae "Scepticismus" differant

Content deleted Content added
No edit summary
No edit summary
Linea 85:
Kantius et idealismum et realismum brutum recusavit — realismum brutum dicimus qui externarum rerum cognitionem nostram docet ad structuram harum rerum adcommodari. Quae diiudicatio, interdum cum [[discrimen Copernicanum|discrimine Copernicano]] conlata, philosophiam novae aetatis penitus pervasit. Ut enim supra dictum est, res externas ex rebus internis concludere incertum est; sin autem putemus cognitionem rerum ad earundem structuram adcommodari oportere, numquam, quomodo mundum externum cognoscere possimus, explanare queamus. Itaque cedendum est huic opinioni insigni: necesse est, ut res ad sensuum et intellegentiae nostrae structuram adcommodentur. In idealismo refutando igitur explanandum est, quomodo cognitio rerum externarum immediata obtineri possit. Res spatiotemporales Kantius in intellegentia hominis et facultate sensuum posuit. Tempus enim et spatium re vera formas intellegentiae sensusque esse arbitratus res spatiotemporales ''Erscheinungen'' vel ''[[phaenomenon|phaenomena]]'' appellavit.<ref>Kantius 1796: 136, 202-203 et passim. Pro ''Erscheinungen'' translator ''Criticae'' Fridericus Gottlob Born ''visa'' posuit.</ref> Res autem per se (''an sich'') extra animi facultates exstantes Kantius ''[[numenon|numena]]'' vocavit;<ref>Fridericus Gottlieb Born ''noumenon'' scripsit, nos autem ''numenon'', nam [[Tertullianus]] (''[[Adversus Valentinianos|Adv. Valent.]]'' 7; 9) et [[Martianus Capella]] (''[[De nuptiis philologiae et Mercurii|Nupt.]]'' 2.126) verbum Graecum νοῦς 'mens, cogitatio' non ''nous'' sed ''nus'' scripserunt.</ref> et universum numinale sive mundum liberum absolutumque a sensuum experientia et intellegentia 'rem per se' dixit.<ref>Kantius 1796: 206.</ref> De phaenomenis, quippe quae in mente posita sint, statim conscii sumus, de numenis autem, quippe quae separata a mente sint, nihil scire possumus.
 
Phaenomena et numena varie intellegi possunt. Kantius phaenomena docuit repraesentationes in mente natas esse, quae statim cognosci possint, cum autem numena ad veritatem extra mentem exstantem pertineant, quae quodammodo, quales repraesentationes in mente nascantur, determinet. At recentius quidam in hanc opinionem adducti sunt, ut phaenomena et numena partes essent unius et eiusdem mundi. Nam phaenomenon est res externa utpote quam percipere et cognoscere possimus, sed numenon est res externa talis qualis per se ipsa est, a cognitione nostra separata.<ref>Van Cleve 1992: 306-307.</ref> Kantius, quamquam idealismum scepticum reiecit, nihilo minus putabat idealismum quendam accipiendum esse. Qui '''idealismus transcendentalis''' possibilitatem cognitionis explanat ac '''realismum empiricum''' permittit. Qua in doctrina transcendentali res in spatio et tempore obiectae — hoc igitur sensu: externae — statim cognoscuntur. Cum enim spatium et tempus formae cognoscendi sint, mens et intellegendi facultas res in spatio et tempore visas partim construit. De mundo phaenomenali, quippe quae a nobis ipsis efficiatur, statim conscii esse possumus. Kantius scepticismum duobus pertractavit modis, quorum unus argumentum transcendentale est, altera autem ratio in reiectione realismi transcendentalis consistit. Quae rationes, quas Kantius ipse inter se conexas esse putavit, a nonnullis commentatoribus ut distinctae habentur.<ref>Cf. Strawson 1966: 15-16.</ref>
 
Argumentis transcendentalibus pertractantur condiciones quibus [[experientia]] [[cognitio]] [[lingua]] et cetera fieri possunt. Huiusmodi argumenta ad scepticismum refutandum adplicata ab aliqua proficiscitur sumptione, quae etiam sceptico videatur accipi posse. Deinde demonstratur veritas huiusmodi sumptionis posita esse in necessaria aliqua condicione quae cum aliqua thesi a sceptico exhibita discrepet. Quod igitur argumentum significere videtur scepticismum vi et sensu carere.<ref>Walker 1989: 58.</ref>
 
 
Line 122 ⟶ 124:
* Stanley, J. (2005) ''Knowledge and Practical Interests.'' Oxford University Press.
* Stone, Jim (2000) Skepticism as a Theory of Knowledge, ''Philosophy and Phenomenological Research'' 60: 527-545.
* Strawson, Peter (1966) ''The Bounds of Sense: An Essay on Kant’s Critique of Pure Reason.'' [[Methuen Publishing]].
* Thorbecke, J. R. (1820) ''[http://home.kpn.nl/~dmjanssen1960/dogmaticis_oppugnandis.html Disputatio num quid inter Academicos et Scepticos interfuerit]''. S. et J. Luchtmans.
* Van Cleve, James (2014) Noumenal/phenomenal, ''A Companion to Epistemology. Second Edition'', ed. Jonathan Dancy & Ernest Sosa & Matthias Steup, 552-553. Wiley-Blackwell.
* Walker, Ralph CCh. S. (20061989) KantTranscendental Arguments and transcendental argumentsScepticism, ''TheArguments Cambridge Companion tofrom Kant an Modern Philosophy,'', edidited. PaulE. Guyer,Schaper 238-268& W. CambridgeVossenkuhl. University PressBlackwell.
* Walker, Ralph Ch. S. (2006) Kant and transcendental arguments, ''The Cambridge Companion to Kant an Modern Philosophy,'' edidit Paul Guyer, 238-268. Cambridge University Press.
* Yolton, John W. (1984) ''Perceptual Acquaintance from Descartes to Reid.'' University of Minnesota Press.