Quantum redactiones paginae "Argumentum cosmologicum" differant

Content deleted Content added
de notionibus
de primo movente et existentia
Linea 11:
# Concluditur propterea, universo (sive mundo) externam et adventiciam fuisse causam, et quidem talem, quae ad explanandam exsistentiam eius sufficeret.
 
Etsi causarum inter se cohaerentium serie effectus sit mundus, a prima causa omnia profecta esse necesse est. Quod caput causarum Deus personalis esse intellegitur. At hic nihil esse videtur, quod effectorem personalem, nedum Deum, indicet. Aristoteles impersonale '''[[primum movens]]''' (τὸ πρῶτον κινοῦν<ref>Arist. ''[[Metaphysica (Corpus Aristotelicum)|Metaph.]]'' 1012b "ἔστι γάρ τι ὃ ἀεὶ κινεῖ τὰ κινούμενα· καὶ τὸ πρῶτον κινοῦν ἀκίνητον αὐτό" ('est enim aliquid quod semper movet mobilia; et illud primum movens immobile ipsum').</ref>) commemorat, (a) quo potentia in actum redigitur.<ref>Martin 1990: 96-97.</ref>
 
Certe hoc docet argumentum cosmologicum, mundum non semper fuisse, sed effectum esse operà causae, quam Aristoteles "primum movens" nominavit. Nihil tamen praebet, quod ad Deum aut deos eorumve numina referri possit. Quod cum ita se habeat, nihil prodest de natura huius primum moventis vel primae causae contemplare. Utrum prima illa causa efficiens [[bonum (ethica)|bona]] an [[malum (ethica)|mala]] fuerit, ex creatione mundi concludere nequimus. Neque [[omnipotentia]]m neque [[omniscientia]]m ex sola creatione scire possumus. Numina variarum religionum nihil nisi additamenta [[mythologia|mythologica]] sunt, quae nequaquam ex argumento cosmologico arcessi possint.
Linea 21:
 
=== Thomas Aquinas ===
[[Thomas Aquinas]] in ''[[Summa theologiae]]'' exsistentiam Dei probare conatur quinque viis, quarum primae tres ad argumentum cosmologicum pertinent.<ref>Aquinas, ''Summa'' 1.2.3.</ref> Rationem Aristoteliam secutus a primum movente proficiscitur.
 
# Constat aliqua moveri in hoc mundo. Motus autem est, cum potentia in actum redigitur. Movere non potest nisi id quod ipsum in actu est. Omne quod movetur, oportet ab alio moveri. Si ergo moveatur id a quo movetur, oportet ipsum quoque ab alio moveri, et illud ab alio. Quod quidem in infinitum procedere non potest, nam sic non esset aliquod primum movens, a quo secundum moveretur. Itaque necesse est poni primum movens, quod Deus esse intellegitur.
# Constat omni evento suam causam efficientem esse, nec fieri posse, ut aliquid prius se ipso sit causa sui ipsius. Non autem fieri potest, ut in causis efficientibus procedatur in [[infinitas|infinitum]]. In omnibus enim causis inter se cohaerentibus, primum est causa medii, et medium est causa ultimi. Remota autem causa, removetur effectus: si non fuerit primum in causis efficientibus, non erit ultimum nec medium. Sed si procedatur in infinitum in causis efficientibus, non erit prima causa efficiens, et sic non erit nec effectus ultimus, nec causae efficientes mediae. Ergo opus est ponere causam primam, quae Deus nominatur.
# Illae res, quibus quandoque non esse possibile est, quandoque corrumpi et quandoque generari possunt. Omni tali rei, cui possibile est non esse, impossibile est semper esse. Si igitur omnibus rebus non esse possibile sit, fieri possit, ut quandoque in mundo nihil sit. Quod si verum esset, etiam nunc nihil esset, nam id quod non est, esse non incipit nisi generatum ab aliquo quod iam est. Ergo necesse est ponere aliquid quod sit per se necessarium, neque habeat causam necessitatis aliunde. Quod ens necessarium Deus dicitur.
 
Linea 42:
 
{{NexInt}}
*[[Exsistentia]]
*[[Theodicaea]]