Quantum redactiones paginae "Aurea aetas" differant

Content deleted Content added
Excerptum Hygini, non anglice, sed latine
Linea 4:
Sunt notiones similes in [[religio]]sis et [[philosophia|philosophicis]] [[subcontinens|subcontinentis]] [[Asia Meridiana|Asiae Meridianae]] memoriis. Exempli gratia, [[cultura]] [[Vedae|Vedica]] vel [[Hindu]]istica antiqua [[historia]]m habuit rem [[circulus|circulam]],<!--cyclical--> in [[yuga|yugis]] consistentem, aetatibus obscuris aureisque alternantibus. Kali yuga (Aetas Ferrea), Dwapara (Aetas Aenea), Treta yuga (Aetas Argentea), et Satya yuga (Aetas Aurea) his quattuor aetatibus Graecorum congruunt. Opiniones similes in [[Oriens Medius|Oriente Medio]] antiquo et per antiquum [[Mundus Vetus|Mundum Veterem]] permanserunt.<ref>Richard Heinberg, ''Memories and Visions of Paradise: Exploring the Universal Myth of a Lost Golden Age'' (Angelopolite Californiae: Tarcher, 1989), ISBN 0-87477-515-9.</ref>
 
Aetas Aurea in mythologia classica regebatur a [[Cronus|Crono]] vel ab [[Astraea]], quae [[dea]] eadem esse ac [[Iustitia]] putabatur, atque cum [[homo|hominibus]] usque ad Aetatem Argenteam confectam [[habitatio|habitabat]]; Aenea autem aetate ineunte, cum homines impotentes avarique esse inciperent, ad [[stella]]s effugit, inter quas [[sidus|constellatio]] [[Virgo (constellatio)|Virgo]] nunc apparet, [[libra (pondus)|libram]] Iustitiae tenens, ergo [[Libra (sidus)|Libra]] appellatam.<ref> "(Virginem) Hesiodus Iovis et Themidis filiam dicit; Aratus autem Astraei et Aurorae filiam existimari, quae eodem tempore fuerit cum aurea saecula hominum, et eorum principem fuisse demonstrat. Quam propter diligentiam et aequitatem Iustitiam appellatam; neque illo tempore ab hominibus exteras nationes bello lacessitas esse, neque navigio quemquam usum, sed agris colendis vitam agere consuesse. Sed post eorum obitum qui sint nati, eos minus officiosos, magis avaros coepisse fieri, quare minus Iustitiam inter homines fuisse conversatam. Denique causam pervenisse usque eo, dum diceretur aeneum genus hominum natum. Itaque iam non potuisse pati amplius et ad sidera evolasse." <!--Anglice: "Hesiod calls [Astraea] the daughter of Jove and Themis. Aratus says that she is thought to be daughter of Astraeus and Aurora, who lived at the time of the Golden Age of men and was their leader. On account of her carefulness and fairness she was called Justice, and at that time no foreign nations were attacked in war, nor did anyone sail over the seas, but they were wont to live their lives caring for their fields. But those born after their death began to be less observant of duty and more greedy, so that Justice associated more rarely with men. Finally the disease became so extreme that it was said the Brazen Race was born; then she could not endure more, and flew away to the stars." ([[Gaius Iulius Hyginus]],<!--UBI EST LOCUS LATINUS?--> [http://www.theoi.com/Text/HyginusAstronomica2.html#25 Astronomica 2])--> ([[Gaius Iulius Hyginus]] [http://www.thelatinlibrary.com/hyginus/hyginus2.shtml Astronomica 2, 25])</ref>
 
Mos [[litterae|litterarius]] et [[icon]]ographicus [[Europa]]eus [[pastoralis]] [[nympha]]s [[pastor]]esque saepe descripsit ut homines qui [[vita]]m naturali quadam innocentia simplicitateque rustica praeditam vixerunt, incorrupti corruptionibus [[civilizatio]]nis. Et poetae et pictores hanc vitam fingebant quasi continuationem Aetatis Aureae—eximiam speciem [[Arcadia (utopia)|Arcadiae]] habitam, sitam in [[Arcadia]] [[regio]]ne [[Graecia]]e, quae fuit [[domus]] et medium [[veneratio]]nis [[Pan (deus)|Panos]] capripedis, quae [[deitas]] loco eorum praefuit cumque eis habitavit.<ref>Bridget Ann Henish, ''The Medieval Calendar Year'' (ISBN 0-271-01904-2), p. 96.</ref> Hoc autem [[nostalgia|nostalgicum]] [[vita]]e simplicis et primitivae simulacrum pro perfecto habitum aliquando dubitatum est, etiam omnino ludibrio fuit ut [[antiquitas|antiquis]] sic et posteris .<!--PLUS, de Plato, Vergilio, Eusebio, etc. IN EN:-->