Quantum redactiones paginae "Scepticismus" differant

Content deleted Content added
No edit summary
No edit summary
Linea 83:
Nisi praecesserit experientia externa, non eveniet experientia interna. Qua praecedentia epistemologica refutari videtur haec opinio idealistica, ea quae de rebus externis cognoverimus ex ratiocinatione concepta esse. Quae opinio idealistica falsa est, quippe quae principia generalia experiendi violet.
 
Kantius et idealismum et realismum brutum recusavit — realismum brutum dicimus qui externarum rerum cognitionem nostram docet ad structuram harum rerum adcommodari. Quae diiudicatio, interdum cum [[discrimen Copernicanum|discrimine Copernicano]] conlata, philosophiam novae aetatis penitus pervasit. Ut enim supra dictum est, res externas ex rebus internis concludere incertum est; sin autem putemus cognitionem rerum ad earundem structuram adcommodari oportere, numquam, quomodo mundum externum cognoscere possimus, explanare queamus. Itaque cedendum est huic opinioni insigni: necesse est, ut res ad sensuum et intellegentiae nostrae structuram adcommodentur. In idealismo refutando igitur explanandum est, quomodo cognitio rerum externarum immediata obtineri possit. Res spatiotemporales Kantius in intellegentia hominis et facultate sensuum posuit. Tempus enim et spatium re vera formas intellegentiae sensusque esse arbitratus res spatiotemporales ''Erscheinungen'' vel ''[[phaenomenon|phaenomena]]'' appellavit.<ref>Kantius 1796: 136, 202-203 et passim. Pro ''Erscheinungen'' translator ''Criticae'' Fridericus Gottlob Born ''visa'' posuit.</ref> Res autem per se (''an sich'') extra animi facultates exstantes Kantius ''[[numenon|numena]]'' vocavit;<ref>Fridericus Gottlieb Born ''noumenon'' scripsit, nos autem ''numenon'', nam [[Tertullianus]] (''[[Adversus Valentinianos|Adv. Valent.]]'' 7; 9) et [[Martianus Capella]] (''[[De nuptiis philologiae et Mercurii|Nupt.]]'' 2.126) verbum Graecum νοῦς 'mens, cogitatio' non ''nous'' sed ''nus'' scripserunt.</ref> et universum numinale sive mundum liberum absolutumque a sensuum experientia et intellegentia 'rem per se' dixit.<ref>Kantius 1796: 206.</ref>