Quantum redactiones paginae "Georgius Carolus Huysmans" differant

Content deleted Content added
de notionibus
mNo edit summary
Linea 1:
[[Fasciculus:Joris_Karl_Huysmans.jpg|thumb|Georgius- Carolus Huysmans, circiter anno 1895.]]
'''Georgius- Carolus Huysmans''' (privatim ''Joris-Karl Huysmans'', publice ''Charles-Marie-Georges Huysmans'', natus [[Lutetia]]e die [[5 Februarii]] [[1848]], mortuus ibidem die [[12 Maii]] [[1907]]) fuit scriptor [[Francia|Francicus]].
 
== Vita==
 
Carolus- Maria- Georgius Huysmans fuit filius litographi Godefridi Huysmans et magistrae Malvinae Badin. Cum pater mortuus est, octo annos natus erat. Vitricum cui mater mox nupserat, repudiavit. Ipse numquam uxorem duxit nec liberos habuit.
 
Ut originem [[Nederlandia|Batavicam]] patris honoraret, praenomen Joris-Karl sumens primum librum ''Le Drageoir à épices'' anno 1874 edidit. Cum sermo eius singularis, verborum supellex, dicacitas, amplissima doctrina, res minutatim narratae laudari non desisterent, Huysmans auctoritate [[Aemilius Zola|Aemilii Zola]] motus primo se scriptoribus [[Naturalismus humanisticus|naturalisticis]] applicavit. Post medios annos octogesimos autem vehementer pertinuit ad litteras [[Decadentismus|decadentismi]]. Non solum fabulas, sed etiam commentaria de arte scribens picturam [[Impressionismus|impressionisticam]] et [[Symbolismus (artes)|symbolisticam]] adiuvavit.